Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fichard, Johann Carl von
Italia (1536/37) (in: Frankfurtisches Archiv für ältere deutsche Litteratur und Geschichte ; 3.1815. S. 1-130) — Frankfurt a.M., 1815

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.3311#0094
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
92
habebat alium aditum quam praedictum. Intus
omnium rerum vacua, a vespertilionibus tantum,
qui summis parietibus copiose adherebant, nobisque
mox conspecta face permolestae fuerunt, inhabitata.
Sic igitur excedere coacti, per priorem locum reces-
simus.
Et memento cameras has per varios anfractus
oursum deorsuinque collocatas, turbare iudicium ut
certam aliquam aedilicii speciem animo concipere
non facile possis. Item quod quaedam collaterales
parietes superius apertas habebant, ita ut coniuncta-
rum fornices conspiceres (quod in cento camarellis
non fuit). Item quod in quibusdam illarum ad eundeni
modumterra congesta videtur, quo apud C camerellas.
Hoc quoque observavi, hunc nostrum ingressum
recenter inventum fuisse, esse autem et alium quen-
dam , qui antea in usu fuerit, quem ego tamen non
vidi, nec id facile credidero. Itaque omnes istae
camerae quasi medio in monte exstructae sunt, neque
aerem neque lumen coeli habentes, ut quod fuerint
aut cuius rei gratia istuc impositae sint, mirari
tantum, non scire possis.
(Hic obiter notabis Academiam Ciceronis,
villani porticu et nemore celebratam, ab Averno
lacu Puteolos tendentibus impositam litori fuisse, in
qua post eius obitum fontes calidi oculis salubrcs
eruperunt, ut Plinius Lib» XXXI. Cap. II. comme-
morat.)
Ex hoc igitur montium quasi septo egressus, per
planitiem maritimi littoris, non parvo intervallo
dessectis sinistrorsum in Thermas varias sudatorias
et aquaticas. Situs loci est valde amoenus, ordine
ad radicem montis domus collocatae, aliae aliis
 
Annotationen