Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
85

renuntiavit, resignans nichilominus eadem bona voluntarie ec-
clesie de Otterburg absque ullo contradictionis obstaculo per-
petuo optinenda. Ad hec proraittimus bona fide nos fideliter
servaturos, quod nos ab omni vexatione seu inpetitione, quas
ecclesiam de Otterburg pro eisdem bonis a quibuscunque ron-
tigerit sustinere, cum nostro dampno absque omni dispendio
ecclesie de Otterburg penitus absolvemus. Totum autem con-
tractum huiusnaodi prescriptum fecimus, venerabili patre nostro
domino .. abbate monasterii, quod dicitur Treyse, ordinis Pre-
monstr. Mogunt. dyecesis, approbatione et voluntate assen-
tiente, ac sigillum suura pro testimonio veritaüs ad presentem
litteram apponente. Acta sunt autem hec in Gerswilre, anno
Domini m.cc.liii. pridie nonas augusti. In huius igitur rei
evidens testimonium et perpetuam fJrmitatem presens scriptum
sigilüs nostris duximus roborandum.

114. Emich graf von Leiningen genehmigt die Schenkung der wiese
zu Hünerscherre an das kloster Otterberg. Neuleiningen 1253
sept. 12.

Nos Emicho, comes de Liningen presentibus litteris pro-
fitemur et notum facimus universis, quod nos et universi co-
beredes nostri collationem, factam venerandis in Christo do-
minis.. abbati et.. conventui de Otterburg in prato Hun-
rescherre, ratam habentes et gratam, ipsam liberaliter reno-
vamus, dantes eis in testimonium litteras has presentes. Datum
apud Novum Liningen anno Domini m. cc. liii. sexta feria
infra octavani nativitatis beate Virginis.

115. Petrissa genannt Flörsheimer schenkt dem kloster Olterberg
ihr haus zu Worms. Worms 1253 sept. 13.
Consules et universi cives Wormatienses. Notum facimus
universis tenorem presentium inspecturis, quod domina Peters
dicta Flersheimmern, communicata heredum suorum manu et
consensu voluntario accedente domum suarn, que contra novas
institas Sita est in superiori parte Hanegaszen, dedit adhuc
vivens ecclesie sancte Marie de Otterburg Cysterc. ordinis, pro
remediö anime sue ac progenitorum suorum cum omnibus usi-
bus suis perbenniter possidendam. Ad instantiam vero quoruo-
 
Annotationen