Glöckner, Karl [Editor]; Historische Kommission für den Volksstaat Hessen [Editor]
Codex Laureshamensis (Band 1): Einleitung, Regesten, Chronik — Darmstadt, 1929

Page: 358
Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/gloeckner1929bd1/0370
License: Creative Commons - Attribution - ShareAlike Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
358

Chronik, 76, 77.

76. (Reg. 3582.)

Donatio Rathen et Eggeburge in Hantscuesheim.1)

Ego in dei nomine Rathere, et uxor mea nomine Eggeburg, donamus ad
sanctum dei mrem. Nazarium, qui requiescit in corpore in pago renense, in monasterio
Lauresham, super fluuium Wisgoz, ubi uenerabilis abbas Gerbodo regulariter preesse
bi. 16'. videtur, quicquid in Hantscuesheimero marcba uisi sumus | habere, cum omnibus iuste
5 ac legitime illuc pertinentibus, terris et locis, curtilibus, agris, pratis, siluis, campis,
pascuis, aquis aquarumue decursibus, cultis locis et incultis, mobilibus rebus et im-
mobilibus, uiis et inuiis, exitibus et reditibus, nichil extra pretermittentes, sed omne
quicquid dici aut nominari potest, de proprio iure in ius et dominium prefati mris.
rectorumque ipsius monasterii transfundimus, perpetualiter possidendum, ea scilicet

io ratione ut a die presente possideant et excolant, et liberam ac firmam in omnibus
potestatem habeant, absque preiudicio et inquietudine alicuius, c(om)mutandi, distra-
hendi, uel quicquid sibi libuerit inde faciendi, ^contra uero ex prefati abbatis et
fratrum suorum beniuolentia et consensu in beneficio recepimus in Liuthereshuson
in™ hobas et dominicalem decimationem, et in Niwenheim ines hubas et dimidiam, et

i5 decimationem ad eandem Qcclesiam pertinentem, hoc uidelicet pacto, ut deinceps
nichil omnino prenominatarum rerum nobis uendicemusa), sed in usus monasterii
statim conferamus; illas uero res quas in beneficium accepimus, ad dies uite nostre.
sine impedimento et contradictione habeamus et possideamus, et nichil inde minuere
aut deteriorare aliquem permittamus, sed augere et meliorare in omnibus studeamus.

20 Post decessum uero utriusque nostrum, memorate. res cum omni integritate ad
predictum reuertantur monasterium. Actum publice in Liuthereshuson, IUI non.
968 Dez. 2.a) decemb., anno ab incarnatione domini DCCCC0LX°VIII0. Indictione XIa. Regnante
Ottoneb) imperatore augusto anno XXX°III°, imperii autem eius VI0. Signum
Rathen3) et uxoris eius Eggiburge_. Signum Gerbodonis abbatis. Signum aduocati

25 Liutheri, et aduocati Burchardi, et aliorum. Ego Salemannus indignus monachus et
diaconus scripsi, diemque et tempus ut supra notaui.

77. (Reg. 3579.)

Donatio quam fecit Adalhoch in Scarra.1)

Notum sit omnibus, presentibus scilicet et futuris, qualiter ego Adalhoch pro
amore dei et sancti Nazarii mris. Christi, seu etiam pro remedio aniine. rnee., rem
proprietatis mee. in pago lobodonense, in comitatu Günradi2), in loco nuncupato Scarra,
quicquid in eodem loco proprietatis habere uisus sum, in terra culta et inculta, in
5 pratis, siluis, atque mancipiis duodecim, ad predicti mris. locum tradidi, integre et
inconuulse. Postea uero ex uenerabilis Gerbodonis abbatis omniumque fratrum ac
fidelium eiusdem monasterii, beniuolentia et consensu, ipsas res a me traditas, et

a) letztes e verbessert aus r. b) I überschrieben.

76] l) Diese und die folgende Urkunde, ihrem Wesen nach Prästarien, sind entgegen dem in
K 17 ausgesprochenen Grundsatz ausführlicher — nicht vollständig, wie zum mindesten das die
Zeugenreihe verkürzende et aliorum beweist — mitgeteilt, da sie zugleich die Schenkung enthalten.

2) Inkarnationsjahr, römische Indiktion und Königsjahr vereinigen sich auf 968, wobei das
Kaiserjahr allerdings um 1 zu niedrig ist. Doch ließe eich das Kaiserjahr, das wie in 70, 74 viel-
leicht um 1 zu hoch angesetzte Königsjahr und die bedanische Indiktion auch auf 967 beziehen.

8) nr. 278.

77] x) Regest: K. Dahl, Gernsheim, Urk. 4. a) nr. 74 Anm. 2.
loading ...