Glöckner, Karl [Editor]; Historische Kommission für den Volksstaat Hessen [Editor]
Codex Laureshamensis (Band 2): Kopialbuch, Teil 1: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau — Darmstadt, 1933

Page: 18
Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/gloeckner1933bd2/0026
License: Creative Commons - Attribution - ShareAlike Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
18

Oberrheingau

libram i persoluat, et reliqua, usque: Actum in monasterio Laur., sub die XI kl. mai.
Signum Waningi qui hanc donationem fecit. Ego Samuel scripsi.

196. (Reg. 530.)

Donatio Rüdingi in eadem uilla. Anno II0 regni d(om)ni nostri Karoli
magni imperatoris. Gundelando abbate.

In Christi nomine ego Rüdingus1) pro remedio anime_ mee dono ad sanctum
dei N. mrem., qui requiescit in corpore in monasterio Lauresh., unum pratum in
Gemminesheim, ad integrum a die presente, | trado atque transfundo, ita ut ab hac
die et deinceps ad ipsum locum proficiat in augmentum, uel ad agentes ipsius omni
tempore stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., sub die kl. augusti. Sig-
num Rüdingi qui hanc donationem fecit, et firmari rogauit.

197. (Reg. 846.l)

Liutfridus uendidit d(om)no Gundelando abbati I pratum in eadem uilla.

Gundelandus etiam uenerabilis abbas, emit in eadem uilla scilicet Gemminisheim,
unum pratum a quodam Liutfrido, quod habet in longitudine lxviiii perticas, et in
latitudine vil, et ipsum pratum adiacet in uno latere prato Friduuuini. Vnde pre-
dictus Liutfridus accepit a d(om)no G. abbate in taxationem duos solidos, et quod
pluris erat precii, sancto N. donauit pro remedio anime. suq. Si quis contra hanc
uenditionem uel donationem legitime ab utroque factam uenire temptauerit, sociante
fisco auri den. nnor, argenti dimidiam libram persoluat, et quod repetit euendicare non
ualeat, sed presens uenditio firma, et stabilis permaneat. Actum in monasterio Laur,,
sub die XIIII kl. iulii. Regnante gloriosissimo rege Pippino.

198. (Reg. 1538.)

Donatio Vde deo sacrate in Tornheim facta. Anno XI0 d(om)ni
nostri magni Karoli imperatoris. Helmerico abbate.

In Christi nomine ego Vda deo sacrata1)2) pro remedio anime mee^, seu pro
eterna retributione ut ueniam merear de peccatis meis adipisci per hanc cartulam
donationis dono ad sanctum Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in pago rinensi
in monasterio quod uocatur Lauresham, situm super fluuium Wisscoz, hoc est rem
meam in pago lUnaltgoive, in locis nuncupatis Thornheim, et Elimaresbach, et Erifeldon
quidquid in istis locis de parte genitoris mei Theutacar2), et genitricis mee Freiheidcj
legibus obuenit, nec non et quod mihi soror mea Folcheith pro anima illius ut traderem
delegauit, ad integrum pro omnium nostrorum salute, tarn mansis, campis, terris,
pratis, paseuis, peruiis, siluis, domibus, e,dificiis, uel quidquid per legem habeo, trado,
atque transfundo. Similiter et in Lobodingoive, in Scrizzesheim, et in Sähsenheim,
uineis quantumenmque in ipsis locis habere uisa sum, uel per legem habere debeo,
domibus, edifieiis, totum trado. Similiter et in ivormacinse in Dalaheim, et in Dinen-
heim, et in Oppenheim, mansis, terris, campis, pratis, paseuis, peruiis, siluis, uineis,

190| x) Ruding 195.

197] ') Das Formular der Verkaufsurkunde ist dem der Schenkungen angenähert; ebenso 229, 233,
239, 241, 497, 507f.; genauer ist die Abschrift 242.

2) Zur Datierung vgl. die Anm. zu der "Ork. 194, die, ebenfalls ohne Königsjahr, sich an obige
ürk. vielleicht anschließt.
198] l) 220 Anm. 3. 2) 386.
loading ...