Glöckner, Karl [Editor]; Historische Kommission für den Volksstaat Hessen [Editor]
Codex Laureshamensis (Band 2): Kopialbuch, Teil 1: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau — Darmstadt, 1933

Page: 191
Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/gloeckner1933bd2/0199
License: Creative Commons - Attribution - ShareAlike Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
660—665.

191

latione subnixa. Actum in monasterio Laur., anno III0 regni d(om)ni nostri Karoli
regis gloriosi, IUI n. iunii. S. Hemmingi et coniugis eius qui hanc donationem fieri
et firmari rogauerunt. Samuel scripsit.

663. (Reg. 798.)

Donatio Dudonis et Weltrudis. Karoli I imperatore. Gundelando abbate.

In Christi nomine sub die kl. sept. anno quarto regni d(om)ni nostri Karoli
regis ego Düdo et coniux mea Wieltrüd donamus pro remedio animarum nostrarum
ad sanctum Nazarium mrem. Christi qui requiescit in corpore in pago rinensi in
monasterio quod uocatur Laur., super fluuiuni Wisscoz sito ubi uir uenerabilis Gunde-
landus abba preesse uidetur, donatosque in perpetuum esse uolumus vin iurnales
de terra arabili in Gremsheim, quos de iure nostro a die presenti tradimus atque
transfundimus in ius et dominationern sancti N. in dei nomine perpetualiter adpossiden-
dura, stipulatione subnixa. Actum in Laur. publice1), die et tempore quo supra. S. Du-
donis et coniugis eius qui hanc donationem fieri et firmari rogauerunt, Harilandus
scripsit.

664. (Reg. 1444.)

Donatio Hemmingi et Amaltrudis. Karolo imperatore. Gundelando abbate.

Item ego Hemmingus1) et coniux mea Amaltrudis1) pro dei intuitu uel pro ani-
marum nostrarum remedio seu et pro externa retributione, per hanc kartulam donationis
donamus ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit sacro corpore in pago rinensi
in monasterio quod Laur. nuncupatur et situm est super fluuium Wiscoz, uel ad illam
sanctam congregationem monachorum quo. ibidem deo seruire uidetur, ubi uenerabilis
Gundelandus abba preessea) dinoscitur, donatumque in perpetuum esse uolumus, in Grems-
heim illum mansum cui supersedere uidemur, cum casa superposita, et sepibus, terris,
pascuis, peruiis, siluis, aquis, aquarumue decursibus, omnia et ex omnibus que. ibidem
habere uisi fuimus de iure nostro in ius et dominium sancti N. donamus, tradimus,
atque transfundimus in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa.
Actum in monasterio Laur., V idus iulii, anno X regni d(om)ni nostri Karoli regis
gloriosissimi. Signum Hemmingi et coniugis eius qui hanc donationem fecerunt.
Richbodo2) scripsit.

665. (Reg. 2059.)

i Donatio Hiltwigi, etWolfswindis. Karolo 1 imperatore. Richbodone abbate.

In Christi nomine sub die II n. augusti, anno XX regni d(om)ni nostri Karoli
imperatoris gloriosi ego Hiltuuig pro remedio anime. mee, et Wolfsuuindis dono ad
sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in monasterio quod uocatur
Laur., ubi uir uenerabis Richbodo abba preesse uidetur, donatumque in perpetuum
esse uolo in Grenesheim n iurnales de terra arabili, et in Bergeheim i uineam, a die
presenti in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum
in monasterio Laur. S. Hiltdiwigi qui hanc donationem fecit. S. Humberti. Rudolfus
scripsit.

a) Kürzlingszeichen für pro und pre.
603] ') publ. ist im Regest übersehen.

G64J ') 662. 2) In den Reg. 1443—53 rücken die Schreihernamen je eine Zeile tiefer, E. also

zu 1444, Grimher zu 1445.
loading ...