Glöckner, Karl [Editor]; Historische Kommission für den Volksstaat Hessen [Editor]
Codex Laureshamensis (Band 2): Kopialbuch, Teil 1: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau — Darmstadt, 1933

Page: 336
Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/gloeckner1933bd2/0344
License: Creative Commons - Attribution - ShareAlike Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
336

Wormsgau

1134. (Reg. 1888.)

Donatio Graholphi.

Ego in dei nomine3) Graholf dono ad s. Nazarium mrem. qui . . . laurissamensi
super fluuio Wiscoz uel ad illam sanctam congregationem monachorum cui uenera-
bilis Helmericus1) abbas preesse uidetur, in pago| wormat. in Dagolfesheimer marca x
iurnales de terra et unam uineam stipulatione subnixa. Actum in monasterio lauris-
5 samensi sub die XV kl. iunii anno XVIII1) regni Karoli regis. S. Graholfi, qui hanc
donationem fieri et firmari rogauit.

1135. (Reg. 772.)

Donatio Herlebaldi.

Ego in dei nomine Herlebaldus dono pro remedio anime mee. n iurnales de
terra in Bagolfesheim marca in pago wormat. ad s. Nazarium mrem. ubi ipse in cor-
pore requiescit idest in monasterio laurissamensi, uel ad illos seruos dei ubi uir
uenerabilis Gundelandus abbas preesse uidetur, ut ab hac die ad ipsum locum omni
tempore proficiat in augmentis stipulatione subnixa. Actum in monasterio lauris-
samensi sub die II idus iunii, anno IUI regni Karoli regis. S. Herlebaldi1) qui hanc
donationem fieri et firmari rogauit.

1136. (Reg. 3144.)

Donatio Ratolfi in Dagolfesheimer marca.

Ego in dei nomine Ratolf dono ad s. Nazarium mrem. qui . . . laurissamensi,
super fluuio Wiscoz uel ad illos seruos dei qui ibidem sub uenerabili Adalungo de-
seruire uidentur, in pago wormat. in Bagolfesheim marca uineam unam, perpetualiter
ad possidendum. Si quis uero quod fieri non credo contra hanc donationem uenire
temptauerit, aut eam inmutare uoluerit, iram dei et sanctorum incurrat et insuper
inferat una cum cogente fisco auri uncias II, argenti pondera IUI et tarnen quod re-
petit euendicare non ualeat sed hec presens donatio omni tempore firma et stabilis
perseueret stipulatione subnixa. Actum in monasterio laurissamensi sub die VI idus
aug., anno V regni Ludowici imperatoris. S. Ratolfi qui hanc donationem fieri et
firmari rogauit.

1137. (Reg. 71.)

Venditiob) Bernonis in eodem uico.

In Christi nomine sub Gundelando abbate, ego ßerno uobis uendidi dimidium
mansum de terra aratoria1) et iurnales decem in pago wormat. in Bagolfesheim marca
unde accepi a uobis pretium iuxta quod nobis placuit, hoc est de argento libram
unam et dimidiam ita ut ab hac die habeatis iure habendi, donandi, uendendi
co(m)mutandi uel quicquid inde facere uolueritis liberam in omnibus habeatis pote-
statem. Actum in monasterio laurissamensi, sub die decimo mensis iulii anno XIIII
regni Pippini regis. S. Bernonis2) qui hanc uenditionem") fieri et firmari rogauit.

a) Von hier ab bis nr. 1370 wird wie teilweise schon vorher nach in dei nomine die Zeile für
die Rubrik freigelassen. t>) Donatio. °) donationem.

1134] ») XVIII K. r. fällt in Richbots Zeit. Zur Auflösung des Widerspruchs s. 544.

1135] l) Vgl. 1160. 1137] l) mansus de terra a. auch 1186. 2) 1121 gleichzeitig, u. ö.
loading ...