Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Goedaert, Johannes; Mey, Johannes de [Editor]; Veezaerdt, Paulus [Editor]; Fierens, Jacques [Oth.]; Meertens, Johannes [Oth.]
Metamorphosis Et Historia Naturalis Insectorum ([Band 1]): Cum Commentariis D. Joannis de Mey Ecclesiastis Medioburgensis ac Doct. Med. & duplici ejusdem appendice, una de hemerobiis, altera de natura cometarum, et vanis ex iis divinationibus — Medioburgi: Apud Jacobum Fierensium Bibliopolam, 1662

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.66861#0377
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
De Cometis. 217
z
vasorum, in quibus collesia est aqua pluvia, subsi-
; dit. Quemadmodum experientia discimus > si hu-
; . J jus terrx 5 nitri & sulphuris certas partes simul mi-
. iceamus $ misturamque istam incendamus^eam (teste
. ? Cartesio meteororum cap.7.) momento temporis
in lapidem quendam concrescere.
Tempus quo oriri & apparere sotent cometa? >
certo determinari non potest. Rarius tamen dicun-
tur fieri verno tempore propter humoris copiam;
& quia calor debilis ac remissus non potest tantum
materiae excitare , quantum satis est ad procreatio-
• nem cometae. Raro quoque perhibentur in aestate
generari, quia solis efficacia absumit halitus come-
tales, ne in masiarn colligi & compingi ita commo-
• de possint. Rarissime autem apparere creduntur hy-
berno tempore; tum quia terra & aqua frigore con-
stringuntur, tum quia efficacia solis debilior, quam
ut sufficientem halituum pinguium & sulphureorum
copiam generare possit. Frequentissime igitur ge-
nerari cometa? existimantur circa a?quinodium au-
tumnale j pradertim si autumnum praecesserit aestas
siccior: quia nempe eo tempore Calor sestatis exha-
lationum materiam consumens aliquantum remisit,
& tamen tantus adhuc est3 ut halitus excitare possit:
& sestas sicca praecedens, venas, cavernas & meatus
terra? ita jam disposuit, ut magnam halituum copiam
in aerem emittant.
Sequitur ut de motu cometarum aliquid statua-
mus. Est autem cometarum motus duplex , vel
F. eaim
 
Annotationen