Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Goltz, Hubert; Gevaerts, Jean Gaspard
Icones Imperatorvm Romanorvm: Ex priscis Numismatibus ad viuum delineatae, & breui Narratione Historicâ illustratae — Antverpiae, 1645 [Cicognara, 2868-2]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.28906#0082
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
60

Avrelivs Severvs Alexander, postquam anno Christi
ducentesimo vigesimo quinto Imperium vna cum fratre Antonino admini-
strastet^fraternseqj ipsum crudelitatiSjsupra quam credi posiit,tseduisTet, ita vt
* in nullo scelere voluerit germano suo participari; ferre profeifto debuit se
quotidie continuis insidiis ac veneno peti, nec se solum, sed Sc optimos illos equites, qui in
suscipiendo Imperio faustis acclamationibus ipsum consalutarant. Verum enimuero eius
tandem odiosa tyrannis finem cepit huiulcemodi: Vt enim equites pleroique arnpere cona-
batur,magna extemplo nata est militum seditio,quibus item vulgus sese permiscuit. Hiigi-
tur hoc ipsum vlciscendi tempus fore commodisiimum rati,Antoninum,matremq5, vt sce-
lestistimos interfecerunt, cadaueraqj per totam vrbem ceu canes traxerunt dilaniaruntque,
vocealta istiusinodi inclamantes: Hi sunt canes isti,quos nulla libido potuit satiare.Etciim
ad istum modum satis diucp per vicos raptata fuisient, in communes abieda fuere cloacas,
nomenfp Antonini Alexander ex publicis monumentis permisiu Senatus omnino erasit,atqj
inter infelices deinceps numerauit. Tum populus vniuersus incredibili perfusus Isecitia, feli-
ciora sperabat tempora. Quanto enim ille erat ikuior,atque humano generi magis infestus,
tanto hic probior mitiorque habebatur 5 adeo vt vel vnicum omnis virtutis ac probitatis
exemplar dici potuistet: qui sese ad instaurationem Reip. iam superioris Imperatoris admi-
nistratione propemodum collapsXjquam mox totum dedit. Huc item laborarunt Consilia-
rij eius,Iulius Frontinus, Vlpianus, Sc Paulusluris ciuilis peritissimi. Mater eius Mammasa
Antiochiam profeda est,vbi abOrigene presbytero in sacrosiincla Christianae fidei religione
probe instru£ta5Christiana item essfeda est. Deinde etiam Alexander per matrem eruditus,
Christvm atque Abrahamum Diis ipsis annumerauit: nec solum Christianos haud est
persecutuSjVeriim&templum iis asdificauit. Interea dum in omni se officio humano exer-
cebat,tanta sapientia ac prudentia ceteros antecelluit, vt iam nulla ratione aquoquamfalli
posiet.Ad omnes sese artes liberales totum dabat. Pi&or erat sane egregius : multarum lin-
guarum peritisiimus, Poeta Oratorque adeo insignis, vt dici haud queat. Neminem a suo
lateremoestum submouebat,sed omnibus asque blandum se aflfabilemque prsebebat.Atque
vt mater auiaque nimiam ei ciuilitatem obiicientes sxpe dicerent,nimium familiarem mol-
lioremq; ipsum sibi Imperij potestatem feciste, quam decebat: respondit, Sed Sc securiorem
atque diuturniorem.Quin &illa.e siicris Litteris petita auditaque a Christianis fententia ei
frequens erat in ore: Quod tibi nolis,id in alterum facerecaueas.Quam sententiam vsque-
adeo dilexit,vt Sc in palatio Sc in publicis operibus perscribi iusierit:ac tandem etiam re ipsa
perfecitjCum Q.Camillus Imperium clam seduloque assfedaret, eique nuntiatum estet; tum
enim Camillo gratias egit, quod curam Reip. quse recusantibus bonis imponeretur, Iponte
ac libens reciperet: deinde ipsum ad Senatum secum eduxit, timentemque etiamnum mali
quidpiam in palatium recepit,conuiuio adhibuitj ornamentis Imperialibus affecit, Sc parti-
cipem Imperij appellauit. Simile Sc in rebus aliis egregie perfecit,ita vt tredecim annis im-
perauerit absque csede aliqua, adeoq; quod nemini in quoquam culpandus existeret. Postea
vero ipsi haud opinato litteras e Syria Mesopotamiaq; redditse a Praesidibus fuere;in quibus,
Artaxarem Persarum regem, Parthis iam deuidis,atque Artabano eorum Rege interfe&o,
in Romani fines Imperij excurrere,vicinosq; Barbaros subigere,scriptum fuit. Alexander,his
intelledis, summopere perturbatus fuit. Et postquam verbis blandis minisque ad pacem
Persas reducere conabatur,etiam illarum vidtoriarum eos admonuit, quas Augustus,Traia-
nits,L.Verus,ac auus Seuerus contra eos adepti fuisient. Proinde vbi considerabat minime
eos armis desistere velle, ingentem aduersus illos exercitum eduxit. Ac inprimis quidem
magnum pastus est detrimentum: deinde vero insigni vidoria Persas deuicit. Diripuit iis
septingentos elephantos, currus falcatos mille , equitum centum millia, Sc cataphra&o-
rum millia decem. Interea temporis Germani ab Imperio deiciuere: quse res Alexandro
magno fuit timori. Sed contra hos tandem etiam cum suis militibus profedus est, iterquc
quam ocyssime absoluit. In eius exercitu dux erat Maurorum ac tyronum Maximinus
quidam nomine, cuius deinceps historiam in sequentibus ordine describemus.
 
Annotationen