Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Goltz, Hubert; Gevaerts, Jean Gaspard
Icones Imperatorvm Romanorvm: Ex priscis Numismatibus ad viuum delineatae, & breui Narratione Historicâ illustratae — Antverpiae, 1645 [Cicognara, 2868-2]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.28906#0192
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Gallia

Francia

dicla*

Attila

slagellum

Dei.

170

ALENTiNiANVS non erat Constantinopoli defun<fto iam Theodolio/ed
in Occidente ea tempestate agebat 3 Barbaros pastim liberalitate ac munifi-
centia pacaturus. V t autem etiam Oriens suum haberet defensorem,Pulcheria
Theodosij soror, priusquam mors eius propalaretur, Martianum senem ac
piudentem (erat quippe pietate & pudicitia insignis) accersiuit, atquein hunc modumal-
locutaest: Pojleaquam Imperator vita sunEim ft^atque ego te omnium animo meo commo-
difimum ac gratifimum iudicem , hoc mihi quafo addicas velim, te meam mihi 'uirginita-
tem illafam defenfurum, quam equidem Deo ab ipsd pueritid semper obtuli, & erismihi
Imperator. Quod vbi Martianus iuramento quam san&issime promisisset, Patriarcham
Anatolium ipsa ad se cum vniuerso Senatu vocauit, Martianumque Imperatorem crea-
uit. Contigit autem id anno salutis Christiana^ quadringentesimo quinquagesimo tertio.
Mox Africse Pneses Bonifacius, cum Valentinianus Prouinciam illam Vandalis tradidis-
set, sese Imperatorem fecit. Aduersus hunc Valentinianus exercitum misit, qui ab Bonifa-
cio caedebatur, antequam in Africam veiiire potuit. Vtvero Clodius Occidentalium Fran-
corum Rex , qui in inferiori Gallia Belgica agebat, hanc Romanorum necessitatem acci-
piebar, totam fere Galliam armis occupauit. Proficiicebatur illaesus cum Francis suis ex Si-
cambria autGeldria ad Oceanum vsque Occidentem versusinter Scaldem &: Sequanam,
capiebatqueTornacum & Cameracum,&:c. Hinc longius iter maturantes, Rhemos, Pari-
sios,Aureliam,atque vniuersam denique Galliam armis subegeruntj itidemque ad Rhenum,
Coloniam,ac Treuiros,&c. In hac regione suos incolas fecit, & antiquo nomine sublato £
suis Francis Franciam eam appellauit, quod nomen etiam nunc retinet. Fuere olim Ger-
mani y ac Germanice in Francia primum locuti sunt: veriim bellis populique varietate &
multitudine efFedum est, vtillorum lingua tandem fuerit mixta. Atque ita quidem Gel-
drenses Franci cum his Francis in vnum populum coaluerunt. Valentinianus vero cum ijs
pacem inire vel inuitus debuit, & Prouinciam illis permittere. Qua occasione fa&um est,
vt omne Reipublicx commodum,totumque Occidentale Imperium adeo perierit,vt illud
nemo deinceps potuerit instaurare. Extindo itaque prope Imperio Occidentali, Attila
Hunnorum Rex Dei se ssagellum publice asserebat, conabaturque Romanum Imperium
penitus collapsum sibi subijcere. Imperium autem dumtaxat in Scythas habebat, qui ea
tempestate Valente Imperatore siiis sedibus erant pulsi; quare horum multitudini ac virtuti
fidebat. ExHungaria igitur militum educebatquinquies centena millia^populum sane im-
manem alpeduque ipsb horrendum. Vastabatin primisThraciam,Daciam,Macedohiam5
Moesiam, Achaiam, ac totumfere Illyricum. Deinde versus Occidentem redibat,atque in
Germaniam profedus, multas insignes euertebat ciuitates, vt erat Augusta Vindelicorum,
Basilea, Argentoratumq VVormatia, Moguntia, Colonia, Neomagium, Tongeri,accom-
plures alise. Hinc dein profe&us in Galliam,regem cepit Burgundionum, ac postea obsedit
Aureliam. Iam vero adhuc vnus Gallise supererat angulus Francis minime habitatus, vbi se
Romanorum Dux continebat Akius; qui apud Francos & Gothos tantum egit,vt commu-
ni manu Hunnis resistere fuerint conati. Metuebat autem Attila Gothos, agebatque calli-
de cum eorum Rege Theoderieo, vt nulla Romanis aut Francis prakidia praeberet. Verum
Gothi nulla ratione amicitiam cum Hunnis fouere volebant, adeoque sese ad bellum pa-
rarunt. Vbi hxc ceteras videbant nationes, Gothis, Francis , ac Romanis subsidio venere,
Ripalioni,AlanqArmoritani,Ambiani, Britones^ Latiani, Saxones, Germanici Franci, Sar-
mata;, & Burgundsi hi omnes, inquam , edu£bi simt in campos Catalaunicos, qui Franco-
rum supputatione longitudine sunt centum & quinquaginta milliarium , latitudine verb
centum & quinque. Atque vt ad bellum lele parabant, Attila sixos consuluit aruspices, vt,
quis pugnse huius foret exitus, dicerent. Hi suo more nunc hepar, nunc extaaliaexamina-
runt, responderuntque, infortunium quidem illa Hunnis portendere, sedita tamen vt ho-
stium dux supremus in bello sit casurus.
 
Annotationen