Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Goltz, Hubert; Gevaerts, Jean Gaspard
Icones Imperatorvm Romanorvm: Ex priscis Numismatibus ad viuum delineatae, & breui Narratione Historicâ illustratae — Antverpiae, 1645 [Cicognara, 2868-2]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.28906#0224
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
202

Jusiinia-
nus jm-
pir/io re~
shutus.

iberivs annopost Christi natiuitatcm septingcntcsimoImpc-
rium adeptus est Orientale ; & confestim Exarchum in Italiam mi-
sit Thcophilatium, quem nec Romani, nec Itali recipere Volue-
rnnt. Nornen enim Exarchi Grarcorum ac Constantinopolitani
mx dc Rauennae vulgd inuisum Fuit execrandumque. Hac in re ta-
men Pontifex Ioannes VI. ipsi plurimum auxilio fuit. Duxautem Beneuenti,
qui vnuserat ex triginta Ducibus Longobardias, libentissime hanc discordiam
accipiebat * ac Campaniam inuadens, plurima oppida castraque incendijs ab-
sumebat, ciues passim rusticosque & pecora secum auehebat. Sed Pontifex, ni
pacem daret, excommunicationem hominiobtrusit: quare captiuos, ciuitates-
que restituit, acbello destitit, Tiberius vero vt audiuit Iustinianum ex Ponto
ad Germanos transfugisse, isticque in pretio esse , plurimum sane veritus est,
cogitauitque, quanam potissimumrationeipssun necaret. Caianum igitur re-
gem Vssndelicorum subornauit, vt hominem e medio tolleret: sed hanc prodi-
tionem vt Iustinianus intellexit, clam cum vxore ad Terebellum Bulgarorum
PvCgem fuga elapsus est. Ab hoc fidelissime exceptus est, tradiditque ilii ingen-
tcm multitudinem, vt parato exercituConstantinopolim clam profedfus dolo
vrbe potiretur. Tum muiti Tiberium deseruerunt, ac Iustiniano adhxserunt;
imd & multum fauoris & beneuolentise apudinconstantem illam vulgi multi-
tudinem ^ quxillum antea admitterehaudqnaquamvoluerat, obtinuit. Tum
autem Tiberiumapprehensum captumque, cumLeontiovinculis religato, per
vicos in spedfaculum educebat. Tandem inThrono residens, humi coram sc
prostratos pedibus conculcauit, & palam clamariiussit: Super afyidem (efr bafi-
hscnm ambtiUbis, & conculubis leonem draconem. Postea ante leatque in con-

spedtu vulgi obtruncatos in frusta secari mandauit. Patriarchas Gallinico v-
trumque oculum effodi iussit, ipsumque PvOmam relegauit. In huius locum
suffecit Cyrum. Hic, dum etiamnum exsularet, prxdixerat illum Imperio ad-
huc fore potiturum. Quoties autem truncas nares emungebat, toties vnum ex
ijs, qui Leontio autTiberio fauerant, ad supplicium rapi iubebat. Mauritium
ducem fuum cum omni exercitu in Pontum mittebat, vt Cherson^ barbatos
omnes sexus virilis strangularet, quod ipsum in gratiam Tiberij, nisi aufu-
gisset, occidissent. Eodem illo anno quoad Imperium redijt, vxor eius Theo-
dora illi enixa est filium, quem Tiberium appellauit, coronauitque statim
cum ipsius matre. Hic prauus ac periurus tandem etiam Terebellum, cuius
opera fuerat restitutus, de improuiso oppressit: sed Terebellus ipsum facile
repulit. Deinde exercitum suum parabat in Italiam aduersus Felicem Archie-
piscopum Railennensem; qui quidem captus Constantinopolim rnissus, vtro-
quehiminepriuatuSest, relegatusque alid, atquevrbe exa&us. Numquamfe-
re tantam Rauenna passa est calamitatem, quam in istaoppressione. Dux enim
Mauritius strangulabat fere optimos quosque ciuitatis, vrbemquepenitus di-
ripiebat. Dein Iustinianus omiiibus copijs aduersus Philippicum profedus
est, quem Chersonam in Pontum relegauit. Verum milites eius tyrannidem
amplius recusantes, Philippico se adiungebant, ipsumqnelmperatoremcrea-
bant. Huius nummi inscriptionem vlterius legere non potui.
 
Annotationen