Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Gori, Antonio Francesco; Passeri, Giambattista [Editor]
Mvsevm Etrvscvm Exhibens Insignia Vetervm Etrvscorvm Monvmenta (Band 3): [Tabvlas C. Exhibens]. Adcedvnt V. C. Io. Baptistae Passerii ... Dissertationes V. [i.e.VI] — Florenz, 1743 [Cicognara, 2584-3]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.24654#0146
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
88

D 1 S S E \T A TI0 II.

C A P V T VI.

Cryptae Sepulcrales, inventae prope antiquum Cornetum,
pifluris, lacunaribus, fcamnis, urnis, pifitis vafculis,
Etruficifque inscriptionibus infigites, deficribuntur,
atque in lucem proferuntur.

I, A Ntiqua Etrufcae gentis Sepulcra, pidis Hiftoriis infignia,
/ % fpedatuque digniflima , quum in lucem in hoc Volu-
/ % mine proferamus j effet heic peropportunus diilerendi lo-

cus de Pidurae, & reliquarum artium , quas Graphice
compleditur, origine ac progreffu apud Etrufcos : quos , ficut in
Architedura , ita in his praeclaris artibus peritos fuifle , veteres
Scriptores , & vetuftiffima , quae ad hoc tempus fuperfunt monu-
menta , telfantur (O. Sed nunc, quum alia non pauca, nunquam
antea in lucem edita , ex Etrufcis thefauris expendenda atque illu»
ftranda fuperhnt , hanc curam in aliud tempus, Deo maius otium
& tranquilliores annos optato munere donante , reiicimus : tunc
nempe , quum omnem vafculariam Tufcorum fupelledilem Angula-
ri Syntagmate publici iuris faciemus .

II. Quamvis paucis ab hinc annis refurgente , ac mirifico
florente Antiquitatum Etrufcarum Audio , non pauca monumenta
in lucem a viris dodis, prolata fint , & multo plura adhuc evul-
ganda fuperfint i fatendum tamen elt , ex his multa Barbarorum
cladibus ac vaftationibus , multa etiam , ac fortalTis longe plura,
eaque oppido illuftria , incuria maiorum noftrorum penitus deleta
intercidifle . Miferrimam hanc calamitatem hodie multis exemplis
teftatur Cornetum, perantiquum Etruriae oppidum (2), in quo tri-
bus ab hinc faeculis , 6c multo etiam ante id tempus , paene in-
numera Etrufcorum Hypogaea Sepulcra inventa fuifle conflat, &
diferte teftatur V. C. Scipio Marchio Maffeius , qui complura^
adhuc inania , & a male feriatis hominibus, inveniendorum thefau-
rorum cupiditate fragrantibus , depopulata obfervavit (3) . Harum
Cryptarum in molliore terra excavatarum , fi quis aditum , five
introitum videre cupit , illum exhibemus in Tabula VII. num. 1.
Sagaces Tufci, miroque ingenio pollentes, ubi ad radices montium,

vel

(1) Plinius Hift. Nat. Lib. XXXIV. Cap.. (2) Vide Dempfterum de Etr. Reg.Lib. VI*
vii. & Lib.XXXV. Cap. 11I. & xii. Cap. vii.

Tertullianus in Apol. Cap. xxv. (3) Tom. V. Obferv. Litter. pag. 511*
 
Annotationen