Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Gori, Antonio Francesco; Passeri, Giambattista [Editor]
Mvsevm Etrvscvm Exhibens Insignia Vetervm Etrvscorvm Monvmenta (Band 3): [Tabvlas C. Exhibens]. Adcedvnt V. C. Io. Baptistae Passerii ... Dissertationes V. [i.e.VI] — Florenz, 1743 [Cicognara, 2584-3]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.24654#0162
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
104 V I S S E \ T A T 1 0 II.

deprehenderint. Defcenfum vero Sepulcrum inter atque Theatrum,
afperum quidem , atque praecipitem, ego ipfe olim obfervavi. Hoc
aedificium antiquiffmia apud nofirates traditione vocatur il Maufo-
leo : idque confirmat Conciolius in Prolegomenis , quae praefixit
Notis fuis in Ius Municipale Iguvinorum : eiufque mentio habetur
apud Cl. Steuchium in Difiertatiuncula de Nomine Eugubii , &
apud Greffollinum in Chronico Eugubino.

VI. Sepulcra tarqviniensivm plurima defcriplit praecitato
loco Cl. Maffeius. Vnum tamen, cuius Ichnographiam publicavit,
gemina infcriptione infignitum eft , pifturifque infuper , quas ali-
quando tuo beneficio, praeclarissime gori, publicatas iri fpe-
ramus, Infcriptionum altera contra aditum atramento depifta eft
in Cellae abfide : poftrema vero e regione eft fupra aditum, qua-
rum utramque delmeatam idem pariter exhibuit . ( Vide & in hoc
Voiumme Tah. VI i. num. ili. & iv. ) Quid vero Infcriptiones
iftae, & aliae huiufcemodi contineant , fubfpicatu facile eft : Do-
minorum nempe , quorum iuflu Sepulcra ftru&a funt , nomina
& dignitates : aliquando res geftas : dedicationes praeterea Diis
Manibus Laribufque familiaribus fadfas : leges Sepulcrales de ufu
& iure Sepulcri : monumenta coemptionis aut adfignationis Sepul-
cri legitime facfae : neque aliud praeterea? nifi velimus, Etrufcos ad-
didifte etiam preces aliquas ad Manes conciliandos ex Acheron-
tica difciplina : cuius poftremi argumenti nullum adhuc exemplum
fubodoramus . Quod ad fcamna in his aliifque Etrufcorum Sepulcris
inventa adtinet, illud veritati non bene confonum videtur, quod ple-
rique tradunt, Etrufcos in Sepulcris fcamna quaedam feu gradus cir-
cum Sepulcrorum Cellas duxi fle ad urnas ibi conftituendas. Scamna
haec e naturali topho vel e ftru&ili opere in longe alium ufum
difponebantur , ut nempe defundlorum propinqui m illis confiden-
tes , vel fiiicernia celebrarent , vel mortuis bona precarentur . Mor-
tuos enim non ftantes , fed fedentes venerabantur antiqui 3 ut in
Additamentis ad Sandfis Bartolii Sepulcra , aliquando me oftenfu-
rum fore, non inaniter forfan , confido. Id ipfum quoque animad-
verti Romae in Via Appia ad quartum lapidem , fub elegantiflimo
Columbario, quod miris loculamentis variatum , Cella alia , fed pura
&i folida , ad precationes habendas conflabat , huiufmodi fedilibus
cinila. Neque turbet aliquando in fedilibus his urnas fuilfe inven-
tas 3 nempe iampridem loco motas atque exturbatas , ad aurum ,
fi quod forte continerent , perquirendum 3 conflat ; quod malae
mentis homines fecerunt femper in eruditorum detrimentum.

VII, In priorem, vero claffem reponenda eft infcriptio depi£h.

cir-
 
Annotationen