S. MICH. ‘DE MV% IANO VENET.
73
Hae Tabulae , etsi breves & angustae , coronide , ut antea dixi ,
vel aurea , vel argentea , interpositis in phrygio opere gemmis ,
maiores reddebantur , ut pro nobiliore 5 ac magnificentiore Evan^
geliorum integumento inservirentj quod & in hac tua Murianensi
Tabula faftum fuiste 5 inter cetera 3 quae nunc adnotare lubet 9
hoc omnibus patens argumentum claristime ostendit. Siquidem in
quolibet angulo adhuc exstant, &C conspiciuntur foramina s quae
dubio procul indicant hoc ipsum sacrum eburneum integumentum
olim superpositum fuiste alteri maiori tabulae vcl ex argento, vel ex
aere inaurato 3 adfixumque illis in locis quatuor clavis5 ut puto3 ar-
genteis, ut subiefta tabula eburneam hanc superpositam 3 & coroni-
dem gemmis distinstam, lolida ac stabili adhaesione contineret. Etsi
vero altera comes & socia Tabula nunc desideretur 5 tamen exsti-
tiste antiquitus, non dubito : quum huiusmodi iadturam, & ut ita
dicam fatum, non solum sacra Diptycha,& huiusmodi sacrorum^
Librorum operimenta 5 verum etiam, ut vidimus, ipsa pariter Con-
sulum tum Occidentalium tum Orientalium Diptycha subierint,
quae intercidere. Hanc in sacro hoc opere perficiendo, nobilitan-
doque diligentiam, hoc ipsum decus, ornamentumque exigebat
divinitas Codicis, dignitas Ecclesiarum, maiestas sancH Altaris, ac
divini Mysterii, quod in eo celebratur. Siquidem sacrosancfti Evan-
geliorum Codices frequenter in admirabili pretiosi Convivii mysterio
adhibebantur , velatisque de more manibus circumferebantur , ut a
Fidelibus adorarentur oscularenturque: in Festis quoque ostendeban-
turj in supplicationibus maxima cum veneratione deferebantur 5 &c
veluti CHRISTI DOMiNi eiusque Sponsae Ecclesiae gloriosissimum
tropaeum, spolium, ac pignus amoris , atque aeternae omniurru,
salutis, accensis cum facibus, salutationibus adclamationibus, adhi-
bitis thymiamatis, maxima cum pompa, toto Clero & populo exul-
tante, circumducebantur, praesertim in Dominica Palmarums in~*
qua in ferculo pretiosis ac divitibus aulaeis instrato , a Sacerdoti-
bus circumferebantur : quod in vetustis Liturgiis, 6c Ordine Roma-
no penes celebres Editores frequenter legitur . Mediocris magnitu-
dinis esse etiam integumenta eburnea Evangeliarii antiquistimi FIo-
rentini, quae in Museum Barberinum translata lunt, quae superius
edita habes Tab. VI. & VII. intuentibus patets quas etiam Tabulas
coronide pretiosa ornata gemmis circumclusas fuilse, suspicor. Hinc
minime absurdum est coniicere , praeter augustiora Evangeliaria,
cum pondere, tum magnitudine vaide insignia , alia quoque pro
frequentiore ac faciliore usu , praesertim in sacris per urbem &
ad eius portas supplicationibus 5 vel etiam in cantandis ad stationuni
loca Evangeliiss vel dum osculanda praeberentur, fabresacfta fuiste
V&U III, C»J, JLu/ttjgm Mus. S, Mich, de Mur. Venet, K paullo
1