Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Gori, Antonio Francesco; Schwebel, Nicolaus [Bearb.]
Antiquitates Etruscae — Nürnberg, 1770

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.1062#0040
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Claffis Prima. 29

priapum barbatiim cum capite tutulato, amictumque uefte Baflarka , Baccbi propria, quia
Bacchus et Priapus pro eodemNumine habentur, refert Tabul. VIII. n. 12. 13. Vtrique brachio in*
fident columbae uel tuttures, quod prae aliis anhnaiibus ui generandi pollere dicuntur.

Aliam iuuenis Priapi imaginem refert Tabul. VIII, n. 11. Caput eius elegantibus foliis ac
pomis eft ornatum, omnisque chlamydis finus hortenfium herbarum copia refertus ; altera manu
incuruum caulem iuitinet.

Ad cuftodiam autem ruris et hortorum antiqua fuperftitio Priapi fimulacra et ithyphallos po-
Ifuit, ex antiquis arborum truncis uel alia etiam materia confe&os , ut multa veterum. fcriptorum
loca probare poffunt.



SILENVS

Bacchi educator, cnjlos et magijler ab Etrufcis cultus.

Sileni originem plerique ueterum ex Lydia deducunt ; unde etiam Etrufcorum origo deriuatur 1).
Is uero educator, praeceptor et Dux Bacchi dicitur fuiffe, qui, cum in bello aduerfus Satur*
num, Titanas.et Indos ei adfuiffet confilio , poftea ab eodem fuo alumno in numerum relatus Deo-
i rum commune cum eo templum obtinuit. Diodorus Siculus 2) eum primum omnium in Nyfa "
; infula regnaffe, ac Baccho in bello opem tuliffe affirmat. Philofophiae quoque operam dediffe, ex collo-
quio cum Mida rege Phrygiae habito, apparet 3). Scriptores Graeci 4) pariter atque Latini, c)
jiec non fculpturae antiquae Silenum , tamquam fenem recaluaftrum , barbatum, fimis naribus ,
uentricofum, hederacea corona redimitum repraefentant, qualem etiam imagines in Tabul. IX. n. f. 6. 8. f^ jv
allatae referunt, Obferuari autem in hifce inprimis meretur, quod togatus , uel more philofopho-
rum palliatus * inftruftus alis, et arborum foliis ornatus confpicitur. Alatum Silenum fecere Etrufci,
ut uini motum atque celeritatem, paratumque eius uirtutis auxilium indicarent, Senex autem
caluus fingitur ad prudentiam eius uimque caeleftem innuendam.

PAN

Etrufcorum Deus, magna religione cultus.

Pana Deum Aegyptii omnium primi fumma religione coluerunt, 6) patrioque fermone, eodem8
quo hircum, nomine Mendes appellarunt; a quibus poftea Etrufci eiusdem cultum accepiffe
uidentur. Vetufti artifices eum caprina facie hircinisque cruitbus repraefentarunt. Aegyptiam
eius originem probat icon, quae exhibetur in Tabu!.. IX. n. 10. 11. in qua cakthus eius capitiTab. IX,
impoutus • confpicitur, cuiusmodi Serapidi atque Ifidi ceterisque Diis Aegyptii dederunt. Creditur
effe fimulacrum ex eorum numero , quae antiquiifimis temporibus Etiergeiis & Seruatoribus in
perpetuam eoriimdem memoriam poni folebant 7). Nec uero fine ratione quidam cenfuerunt,
eius cultum ex.Arcadia, ubi maxima religione fuit honoratus, per Euandrum in Italiam delatum,
Inuumque, ab ineundo, auftore Seruio ad Virgilii Aeneid. L. VI. u. 776, fuiffe uocatum; quem
Etrufci potiffimum , cum ob maxima in fe collata beneficia , tum ob fedem in ea regione de«
Jeftam, diuinis honoribus profecuti fuerunt. Vnde RutiUus Claudius Numatianus 8)

Seu Pan Tyrrhenis mutauit Maenala filuis.

Fuit autem'P<«» e Bacchi miniftris omnium celeberrimus, 9) eique ob opem in bello aduerfus In-
dos praeititam cariffimus, Muficus, Saltator, Venator et Bellator praeftantiffunus 10). Etrufci

H eum

1) u. Demfter. de Etruria Regal. L. I C.TV. et XX. f) u. Bonarrotii obferuat. in Numifm. max.mod»

2) Bibliothec. Hiftor. L.III.p. 143. Tab. XV. p. 273.

3) Aelianus Var. hiftor L. IH. C XVIII. 8) in Itin L. L

4) Luaan. m conciho Deorum T. II. p. 007t i T . . ,. „ _ „ >, „ ■

5) Hyginus Fab. CXCI. ■ ■,■■■ 9) "• Luaan. m bis accufat. T. H. p. 66$. Cqq>

6) Herodotus in Euterpe L. II. num, 47. 10) Virgilius in Ecj. X, u, 26. .
 
Annotationen