Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Grzybkowski, Andrzej [Red.]; Żygulski, Zdzisław [Red.]; Grzybkowska, Teresa [Red.]
Urbs celeberrima: księga pamiątkowa na 750-lecie lokacji Krakowa — Kraków, 2008

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.21361#0019

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Kopernia, 5 czerwca 1257

Bolesław Wstydliwy książę Krakowa i Sandomierza
lokuje miasto Kraków na prawie magdeburskim.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Res favorabiles instrumentis et testibus, fama et
facti evidencia vallari condecet et muniri, ne oblivionis nubilo seu calumphia valeant offuscari. Cum
igitur congregacio hominum, que naturalis est et dicitur, in terris iusticiam fecerit, sicut iusticia ipsa
est omnibus favorabilis, et ipsa congregacio pari vice. Intendentes ergo locare civitatem in Cracovia
et homines inibi de diversis climatibus congregare, inculcamus auribus singulorum, tam presencium,
quam futurorum, quod nos Bolezlaus Dei gracia dux Cracovie et Sandomirie una cum illustri matre
nostra Grimizlaua et generosa nostra coniuge Cunegundi, eo iure eam locamus, quo Wratislauienzis
civitas est locata, ut non quod ibi fit, sed quod ad Magydburgensis civitatis ius et formam fieri debeat
advertatur, ut si quando de ]joc dubitatum fuerit, ad ius scriptum a dubitantibus recurratur.

In primis igitur hoc firmiter observari volumus et advocatis nostris Gedconi dieto Stilvoyt, Jacobo
quondam iudici de Nyża et Dethmaro dieto Wołk in nostra presencia personaliter astantibus
inviolabiliter promittimus observandum, quod omnes cives in ipsa civitate habitantes infra sex
annorum spacium nullum censum vel aliquam exactionem nobis dare vel facere debeant de personis
vel locis suis vel eidem civitati pertinentibus, nisi de cameris, ubi panni vendentur et de cameris
institorum, que cram vulgariter appellantur, de quibus postquam eas nostris sumptibus et laboribus
edificaverimus, quia et hoc eis promisimus, quinque partes census ad nos devenient earundem,
advocati vero predicti sextam partem hereditarie percipient in eisdem; hoc tamen non ex iure, sed ex
nostra gracia speciali. Postquam vero transacti fuerint VI anni predicti, de qualibet area tenebuntur
nobis solvere dimidium lottum ponderis Theutonici argenti tuc cum solvendum fuerit usualis.
De carnificum tamen et pistorum et calcipariorum stacionbibus ius et potestatem liberam dictis
conferimus advocatis sibi retinendi vel aliis pro ipsorum libitu perpetualiter conferendi, ita quod
possessores dictarum stacionum ab omni censu sint imperpetuum absoluti. Advocati vero in ipsa
civitate finita libertate sextam curiam de omnibus perpetualiter et liberę optinebunt; non quod hoc
ex iure, sed ex nostra possideant gracia speciali. Similiter curiam aliam extra civitatem, ubi peccora

mactabuntur, liberę et iure hereditario possidebunt.
 
Annotationen