PRAEFATIO
apud intellegentes pleraque, non praestamus. Illa proinde (implicitas, et
moderatio, et voluntas in amicum nostra, fraudi ede bene merentibus
non debet. Sed secundum hanc in manibus diiudicandis difficultatem,
est etiam nonnulla in argumentis indicandis, quae rursus ab imperitorum
inhumanitate oritur. Erat autem non innoxium modo faflum, verum
etiam ad rerum memoriam tenendam profecturum, studiis bonarum ar-
tium in animo excitandis bonum, moribus emendandis exemplo salutare,
si quis instituebat, veterum monumentorum caussas aliquas atque argumen-
ta, vel per incerta errorum, comminisci. Quod si in re adeo obscura
tamen verum casu aliquo inueneris, atque in his nodis soluendis rem,
quod aiunt, acu tetigeris, tanto maiore laude in opere paruo dignus es.
Sed quia super aliquo priscae aetatis vestigio semper conieftura difficilis est:
tum etiam, quia certum et subtile videndis artibus iudicium non cuiuis
contingit, neque est res publici saporis : inde fit, vt litteratorum virorum
ex ordine diuersi diuersa super argumentis saepe sentiant. Quem autem
doctorum hominum dissensum indocti debebant amplecti, vt honestum in-
genii acuendi doctrinae que certantis finitum; eum, vt rem vanissimam,
tanquam si sint in ridicularia quadam suis que studiis debita scena constituti,
explodunt. Ego vero, quo rectius ea, quae mihi verosimilia visa sunt in
argumento tali, cum doctissimo quoque communicata, ab istorum iudiciis
tuta haberem, multos earum profanos litterarum ipso dicendi genere pro-
cul fortassis, ne vellent adire, ac legere, arcui. Istud enim antiquarium
ferme, vt vocant, in hoc quantulocunque commentario procedit, quale
nonnulli praeter rem obscurum, nullo aut modico lectionum antiquarum
vsu, caussäntur. Verum istud et solet fieri, et saepe placuit aliis item bonis,
et est ad naturam huius argnmenti conuenientissimum. Quibus rebus,
atque insuper breuitate dictorum, id si effecerim, vt latere extra inuidiam,
et vitare cum Apelle festinata non intellegentium arbitria possem, nescio:
sed concupiuisse me hanc immunitatem, scio. Atque id supra quoque in
eis capitibus, quae de marmoribus ac de gemmis e commentariis meis
vtcunque sunt edita, institutum fuit. Modo licuisset etiam sic ista pro-
ferre, maiorem que in recognoscendo curam adhibere, vt perfectiora ad-
probarentur potius conscriptis rei litterariae patribus, quam vt apparerent
vulgo in oculis turbae forensis. Veniam ideo precor Theotiscis maxime
litteris, in re noua, in argumento insueto, deinde quoque nomini meo,
addito in re parua. Vtrumque autem aliorum iudiciis, quorum intererat,
permisimus; nostrum secuti non sumus. Theotisca dicimus, vetustatis
non