Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Herbert, Joseph von; Maria Theresia [Oth.]; Trattner, Johann Thomas von [Oth.]; Patruban, Martin Marcus [Oth.]
Dissertatio De Igne: Triplicem illius statum complexa, quum fluidum elasticum est, caloremque efficit, quum motu rapidissimo a corporibus euibratus lux est, quum denique irretitus, ac velut vinctus e corporibus gignitur, aut sua in libertate exsistens ab his absorbetur — Viennae: Typ. Ioan. Thomae Nob. De Trattnern, Sac. Caes. Reg. Maiest Typogr. Et Bibliop., 1773 [VD18 13993461]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.52887#0111
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
DE, 1 G N -E. J §9'
iam minus ssectantur, refringantur que,
necesseest, quorum motus, quum ad ob-
tectum referatur, illud tremere, ac velut
ssuctuare videbitur. Accedit illud: vapo-
rum, aCtu ex aqua bulliente egredientium,
volumen volumine aeris maius non esse,
vt communiter perhibent, eorum vero ,
qui ordinario atmosphaerae calore susten-
tantur, multo minus exssstere; non videri
igitur differentiam grauitatum specifica-
rum his suflentandis suflicere. Certe vel
rigidissima hieme atmosphaera adhuc va-
poribus referta est , rigidissima vero hie-
me eam vaporum expansionem esse, vt ssnt
aere leuiores, nemoest, qui dicat. Sed rem
ipsam accuratum ad calculum reuocemus :
videbimus paullo post experimentis, quam
fieri poterat, accuratissimis stabilitum
esse , vaporum recens ex aqua bulliente
egredientium volumense ad volumen aquae
habere, vt 657 ad 1. Demus iam, aeris
ad aquae densitatem se habere vt 1 : 700,
erunt illi etiam in demissa atmosphaerae par-
te aere grauiores; sed ea iam aeris raritate,
quae in vertice montis Pichinha (*) est,
duplo fere grauiores aere. Est enim illic
altitudo barometri 191 linearum parisien-
sium, quum hic Viennae tum, quando ae-
ris grauitatem specificam examinandam
sumsi, esset 330. Erat haec tunc proxime
ad grauitatem aquae, gradu thermometri
F 5 1

(*) Optica Eouguerii l, 3. feci- 4, /. 167,
 
Annotationen