Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Herbert, Joseph von; Maria Theresia [Oth.]; Trattner, Johann Thomas von [Oth.]; Patruban, Martin Marcus [Oth.]
Dissertatio De Igne: Triplicem illius statum complexa, quum fluidum elasticum est, caloremque efficit, quum motu rapidissimo a corporibus euibratus lux est, quum denique irretitus, ac velut vinctus e corporibus gignitur, aut sua in libertate exsistens ab his absorbetur — Viennae: Typ. Ioan. Thomae Nob. De Trattnern, Sac. Caes. Reg. Maiest Typogr. Et Bibliop., 1773 [VD18 13993461]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.52887#0157
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
de Igne.

135

ter essent diebus singulis caloris incremen-
ta, sed tempestates anni calidae a subse-
quentibus frigidis exciperentur. Quod
hic primum occurrebat, caloris commu-
nicatio erat; noueram hunc ex aere quam
citissime dilabi, et in alia corpora , quae
plus huius materiae susciperent, transire.
Sed illud animo haerebat, quod, quidquid
communicatione caloris deperditur, ita
vno in corpore deperdatur, vt accrescat
alteri, summam igitur ssuidi huius elasti-
ci toto terrarum orbe exsissentis crescere
debere continuo , noua continuo huius
materiae copia a sole accepta. Id vero
ipsum a phaenomenis aliemssimnm vide-
batur. Quod si enim vel integris seculis
ea solum ignis quantitas telluri nostrae
accreuisset, quae vno gradu thermome-
trum Reaumurianum emouet, intra 6 et
amplius annorum millia quantus, quaeso,
calor, et hominibus, et animantibus le-
thalis, hodiernam vsque in diem colletftus
exsisteret? Et vero, qui reputauerit, ther-
mometra vrenti soli expolita, ad 40 etiam
gradus, quod rarius, ad 36, 30, perfre-
quenter ascendisse , qui considerauerit,
eodem tempore calorem in cellis subter-
raneis ad 8 gradus, quod propria ob-
seruatione didici, constitisse, calorem pro-
inde, etsi insigni quantitate e sole effluen-
tem, interiori terrae nucleo exigua par-
te communicari, quis erit, qui abnuat,
vno etiam anno complures caloris gradus
1 4 su per-
 
Annotationen