Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Herbert, Joseph von; Maria Theresia [Oth.]; Trattner, Johann Thomas von [Oth.]; Patruban, Martin Marcus [Oth.]
Dissertatio De Igne: Triplicem illius statum complexa, quum fluidum elasticum est, caloremque efficit, quum motu rapidissimo a corporibus euibratus lux est, quum denique irretitus, ac velut vinctus e corporibus gignitur, aut sua in libertate exsistens ab his absorbetur — Viennae: Typ. Ioan. Thomae Nob. De Trattnern, Sac. Caes. Reg. Maiest Typogr. Et Bibliop., 1773 [VD18 13993461]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.52887#0195
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext

de Igne. 17,3
aer; cur, nisi purus sit, vtcunque illius
motus, premo, elasticitas, saltem non ni-
li parum immutata seruetur, ssammam ta-
men lucemue non alat, nisi hunc requiri
ad propellendam sua ex basi lucem, pu-
rum vero requiri propterea dicamus, quod
vaporibus praegnans, et saturatus alio-
quin, alios, ex quibus suo accessu lucem
fugaret, non soluat.
Corollarivm i. Patet inde , quid materia
inssammabitis sit; est ea scillcet huiusmodi
compositum, cuius pars vna ignis est, alte-
ra, quae ignem, sua attradfione vincit et ab-
sorbet; pars ignem absorbens, si phosphoros
vniuersim consutamus,acidum vitriolicum qui-
dem in Bononiensi lapide, et Hombergii Pyro-
phoro, in phosphoro Balduini acidum nitri,
proprium aliquod in Kunkeliano phosphori
acidum continet, si oleum sulfuris per Campa-
nam, si totam fuliginis resolutionem spedtemuy
non erit sacile materia inssammabitis , in qua
non salis cuiusdam volatilis vesligia depre-
hendantur. Haec salia volatilia vna cum igne
iamssegmati, iam terrae cuidam subtilissimae
salibusque fixis irretitae sunt: ista enim sunt,
quae post dessagrationem fere relidua col-
liguntur.
Corollarivm 2. Hinc est, quod partes istae,
inssammatione suo iam igne orbatae inflamma-
ri porro non possint, ssammamque admotam
restinguanr; vnde ignes perpetui eorum com-
menta inania sunt , qui apertis subterraneis
cryptis enatas aeris accessu phosphorescentes
coruscationes pro ssamma habuerunt.
Coro.llar.ivm 3. Quum non nisi materiarum
inssammabilium vapores inssammentur , ante-
quam ardeat congestorum lignorum rogus.,
vapores primum acidi, aqueique disiipantur,
• tum
 
Annotationen