Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Herbert, Joseph von; Maria Theresia [Oth.]; Trattner, Johann Thomas von [Oth.]; Patruban, Martin Marcus [Oth.]
Dissertatio De Igne: Triplicem illius statum complexa, quum fluidum elasticum est, caloremque efficit, quum motu rapidissimo a corporibus euibratus lux est, quum denique irretitus, ac velut vinctus e corporibus gignitur, aut sua in libertate exsistens ab his absorbetur — Viennae: Typ. Ioan. Thomae Nob. De Trattnern, Sac. Caes. Reg. Maiest Typogr. Et Bibliop., 1773 [VD18 13993461]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.52887#0045
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
D E I G N E. 25
chartae bibulae separabantur, appende-
banturque inbilance, quae ttvtt marcae
monetariae Viennensis partem senlibi-
liter indicabat. Habebam hac ratione
pondus a dato aquae frigidae gradu ad
gradum aquae bullientis expullum; erat
quandoque aquae frigidae gradus ipse gra-
dus niuis sluentis ? quum hieme niues ad
manus essent, pondus igitur egressi mer-
curii differentiae caloris 8o° thermometri.
Reaumuriani respondens. Alias vero il-
lud facili proportione eruebatur, scieba-
turque , quum ad datam graduum diffe-
rentiam certus huiusmodi partium nume-
rus egressus essiet, quantus ad differentiam
oftoginta graduum egressurus fuisset; ad-
scripto hoc pondere reliquus quoque omnis
mercurius caute ex bulbo, et adnexo canali-
culo propellebatur, cui, quum pondus an-
te inuentum additum fuisset, summaque
per inuentum ante pondus diuisa, quotus
dabat, quoties pondus mercurii egressi ad
80 Reaumuriani gradus in toto pondere
mercurii, ad srigus niuis fluentis reda-
cti, contineretur. Quum vero pondera
mercurii manente eodem volumine con-
tinentis vitri sint, vt densitates, et ite-
rum eiusdem plane mercurii densitates
sint inuerse, vti volumina, quanta volu-
minis parte mercurius a gradu niuis flu-
entis ad gradum aquae bullientis auctus
esset,obtinebatur denique; erat vero aug-
mentum illud in plurimis experimentis
B 4 totius
 
Annotationen