Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
.3

nunc in lapidibus leguntur, nobis consulendas esse, sed etiam si
quas forte veteres scriptores nobis tradidissent. Atque ex his qui-
dem praecipue in nostram rem cadunt Pausanias, Plinius, poetae,
quorum epigrammata artificia celebrant, de quibus nunc exponemus.
Peropportune autem contingit, quod de anthologiae grae-
cae epigrammatis 0. Benndorfius accuratam quaestionem instituit1,
qui cum vetustiora epigrammata ad unum omnia veras inscriptiones
fuisse constituisset, demonstrativa (επιδεικτικά) illa epigrammata post
Alexandri Magni aetatem factitata mere lusoria esse probavit. His
igitur omissis, quae neque ab artificibus ipsis profecta neque eorum
in usum composita sunt, pauca tantum in nostram collectionem
recepimus (scr. 6, 13, 14, 25, 26.) omnino Benndorfii addicti sen-
tentiae, nisi quod de illorum demonstrativorum carminum usu pauca
quaedam nos afferre posse credimus (p. 19).
Plinium vero in nat. hist. libris XXXIII—XXXVI, quatenus
ad artificum historiam pertinent, non tam ex inscriptionibus (cf.
scr. 27) quam ex libris de arte scriptis hausisse satis manifestum
est2; quamquam veterum qui de arte scripserunt auctorum ratio
accuratius investiganda adhuc desideratur.
Jam venimus ad Pausaniam periegetam, quem diserte arti-
ficum inscriptiones rarissime afferre in tanta artificum et artificiorum
copia, cum ex collectione nostra primo obtutu clarum fiat (scr. 2,
3, 4, 5, 7, 7a, 7b, 7°, 9, 10, 12, 16, 18, 19, 20), nunc quaerimus,
num forte illum artificum inscriptionibus saepius usum esse certis
indiciis probari possit. Huc accedit, quod omnes illi tituli, quos
Pausanias tradidit paullo memorabiliores sunt, duodecim enim certe
poetico sermone compositi sunt, quibus fortasse etiam 2 et 8 addi
possunt, Praxitelis autem inscriptio (20) litteris antiquioribus in-
signis erat. Quae cum ita sint, veri haud absimile videtur, Pau-
saniam inscriptiones minus inusitatas de consulto non ad verbum
attulisse; sed hanc rem longius repetere juvabit.
Praeter illas igitur inscriptiones alios operum auctores se fando

1 de anthologiae Graecae epigrammatia, quae ad artes spectant, diss. inaug,
Bonnae 1862.
2 Ad. Brieger. de fontib. librr. XXXIII—XXXVI nat. hist. Plinianae, quatenus
ad artem plasticam pertinent dissert. inaug. Gryphiae 1857. — H. Brunn. de au-
ctorum indicibb. Plinianis (Bonn 1856) p. 40 sqq.

1*
 
Annotationen