12
eleganter addiderunt, quam Cicero descripsit (in Verr. act. II or. IV
§ 93. scr. n. 11): «Apollinis signum cujus in femore litteris
minutis argenteis nomen Myronis erat inscriptum« quod a statuario
ipso factum esse veri dissimillimum.
Sin vero meminerimus Romanos poetas sexcenties fere sum-
morum artificum operum mentionem fecisse, quae homines privati
possiderent, non mirabimur permulta artificia a callidis Graeculis
illorum nominibus immerito esse ornata: itaque Phaedrus prolog.
libr. V v. 4—7 haec dixit:
ut quidam artifices nostro faciunt seculo
qui pretium operibus majus inveniunt, novo
si marmori adscripserunt Praxitelem suo,
detrito Myronem argento.
huc Zenobius quoque spectat V, 82 ... . zal γάρ πολλοί επϊ
των οΐχείων έργων ετερον Ιπιγεγράχραβιν ονομα-, cujus rei exempla
fortasse haberi possint «opus Phidiae« et «opus Praxitelis« (188.189.)
Sed haec hactenus, nunc in titulorum usum et rationem in-
quiramus.