Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hofmann, Donat; Hofmann, Donat [Editor]
Donati A Transfiguratione Domini e Clericis Regularibus Scholarum Piarum Introductio In Philosophiam Universam Veterem & novam Exegeticam & Dialecticam (Band 1): Philosophiae partem Logicam seu rationalem complectens — Lindaviae, 1768 [VD18 90669266]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.40176#0199

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Historica Logicae. 175*
quoddam iudicium venitur; ut> cum v. g. Astro-
nomi per longiorem seriem definitionum, axio-
matum , & illationum ex conica terrae umbra in
edipsi lunari demonstrant , eamdem terram ejse
rotundam.
* Haec iudicii divisio videtur novitatem sapere,
sed revera ex principiis , p assini receptis, dare de-
ducitur. Certum enim est apud omnes . nos, pri-
usquam aliquid de altero affirmemus, vel negemus,
non modo id, de quo, & quod affirmandum, vel
negandum est, sed etiam utriusque inter se conve-
nientiam, vel repugnantiam, qualiscumque demum
illa sit, & undecumque oriatur, percipere debere?
sic v. g. prius, quam iudicem, terram ejje rotundam ,
non modo ipsius terr£ , & rotunditatis , sed etiam
convenientias rotunditatis , cum terr£ cognitionem
habeam, necesse est: iam, si eiusmodi convenien-
tia (vel repugnantia) sua sponte, & ex ipsa termi-
norum cognitione innotelcat, oritur iudicium enun-
tiativum , ut v. g. hic: Terra est corpus : si ex aliqua
ratione colligi debeat, illativum; utv. g. hic: lena
est corpus sinitum, igitur certa sigura proditum : si de-
nique ordinata serie cognitionum , enunciationum ,
& illationum probari, ac explicari debeat, methodi-
cum; prout v. g. prasmissis definitionibus umbras co-
nicae , eciipsis lunaris , & variis de utraque enun-
ciationibus , ac illationibus , ex eo , quod terra in
eclipsi lunari umbram conicam proiiciat, Astronomi
concludunt: terram esse rotundam.
N. 20. Qui ejse&us harum mentis operationum?
Caute distingui debent effe&us iam di<5tarum
mentis operationum > ab ipsis operationibus; e
M * qui-
 
Annotationen