Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hofmann, Donat; Hofmann, Donat [Editor]
Donati A Transfiguratione Domini e Clericis Regularibus Scholarum Piarum Introductio In Philosophiam Universam Veterem & novam Exegeticam & Dialecticam (Band 3): Philosophiae partem Physicam seu naturalem complectens — Lindaviae, 1768 [VD18 90669282]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.40178#0088
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
7<S Dissert, un. Cap. IVi De Assectiou.speciaL
m Prassens corporum affedio in eledro pri-
mum, & jam antiquitus, observata fuit, unde &
nomen elettriciiatis, aut vis electrica traxit; observa-
runt quoque veteres haut pauci, eam aliis quoque
nonnullis corporibus, praesertim lapidibus conve-
nire , ut videre licet apud Mufchenbroekium ; * At
avo recentiore Otto Guerike Magdeburgensis, antiis
pneumaticas inventor , deinde Petrus GaJJendus, &
Gilbertus curiosius ini illam inquisiverunt: novissi-
me vero Academice Florentina Pbilofophi , Stephaniis
Grayus Anglus, Carolus duFayus Gallus, Andreas Gor-
donus. Ord. S. Bened. Mathias Bofius, Cl, Jallabert
Gallus, ac alii viri perdodi hujusce virtutis eledri-
cx cognitionem ad summum usque sastigium eve-
xerunt. Quae ex illorum perdodis lucubrationibus
facillima, & scitu necessaria paucis explicari pos-
sunt, sunt, quas sequuntur:
Propositio : i. Animadversum est diuturna , ac
diligenti multorum experientia, corporum alia e sse
perfie eletlrica, quae scilicet frida, & attrita vim ele-
dricam exercent ; alia per communicationem eledri-
ca, quae nonnisi eledricis conjunda hanc virtutem
participant. Per fe eledrica, si ve idioelettrica sunt
praeter eleCtrum ip sum, sulphura, falia, resina, gumma-
ta, vitra omnia, gemma item, ac lapides omnes, &
quae ex praedidis componuntur , ut gummi lacca,
seu cera hispanica &c. item ex vegetabilibus ligna
sicca, & sunes canabini, fila lini, & bombycis; charta,
solia arborum virentia pariter, ac arida : item plu-
ma, pili, cornua, ofija animalium, tefla concharum ,
chorda intestinorum, charta pergamena, ebur, tesius ba-
laenae, cera &c. denique animalia ipsa pilosa, & plu-
mosa,
 
Annotationen