Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hofmann, Donat; Hofmann, Donat [Editor]
Donati A Transfiguratione Domini e Clericis Regularibus Scholarum Piarum Introductio In Philosophiam Universam Veterem & novam Exegeticam & Dialecticam (Band 3): Philosophiae partem Physicam seu naturalem complectens — Lindaviae, 1768 [VD18 90669282]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.40178#0107
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ejus praecipua in (irnplicem, &c. 95
canda sit celeritas motus cum massa corporis moti,
produCtum postea cujusque differentiam indicet v.
g. demus duo corpora, quorum unum sit librarum
100, alterum vero 500, celeritate eadem v. g. 4.
graduum moveri; tum utique minor erit motus
prioris, quia quater 100. producunt 400; quater
vero 500 producunt 2000. Porro
Propositio : 6. Quodlibet corpus motum poteft mo-
vere aliud,in quod mediate, vel immediate incurrit ,• idque
ex vi inertia utriusque, de qua vi inertiae tum in On-
tologia,* tum in Physiologia dictum. Motus por-
ro hic fit in vi reciproca majjce , & celeritatis ex par-
te moventis ,* & majfa , ac inertice ex parte mobilis :
ita parvum corpus, sed celeriter motum, eumdem
effettum praestare potest, quem magnum, sed len-
tius motum : sic item , si corpus mobile sit valde
iners, & fixum, v. g. rupes, aut saxum , quemcun-
que impetum moventis vel absorbet,vel retundit;
cetera, proportione, ad moventis materiam, & ce-
leritatem fafta , motum sibi impressum participat,
ut v. g. videre licet in clavo, iCtibus mallei parvi,
sed celeriter moti, in lignum adafto : item in incu-
de, mallei i&um repellente, ferro autem,quod cu-
ditur, eidem cedente. Ceterum
Propositio : 7. Vim omnem a£iivam corpo-
rum primus in vivam. St mortuam disfinxit Leibnitms;
vivam vocavit, quae agit in corpus, astioni cedens,
ut v. g. est vis mallei ferrum cudentis; mortuam,
quae, & quatenus agit in corpus, a&ioni resistens,
eamque vincens; veiuti incus malLei iclum supe-
rat: Jam vim vivam, vult aestimandam esse haut se-
cus, ac motus quantitatem, multiplicando majsant per
gradus
* Cap, V1 de ente simpliei.
 
Annotationen