Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hofmann, Donat; Hofmann, Donat [Hrsg.]
Donati A Transfiguratione Domini e Clericis Regularibus Scholarum Piarum Introductio In Philosophiam Universam Veterem & novam Exegeticam & Dialecticam (Band 3): Philosophiae partem Physicam seu naturalem complectens — Lindaviae, 1768 [VD18 90669282]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.40178#0271
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ad phy sica partem generalem. 259
3. Corpus occurrens motum incurrentis peni-
tus exstinguit; ac proinde novum motum ressexum
in eo profert, ergo.prob.ant. Expergentia docemur,
impetum, & motum projestorum ee magis frangi,
quo magis medium resistit: ergo si aliquod corpus
perfe&e resistat,ut v.g. incus resistit pilae aut globo
incidenti, ejus motum penitus abrumpit, ergo. Ita
R. P. Jof.Zanchi S. J.
Ad 1. Transmijfo ant. quia nihil vetat dicere,
eodem reali temporis pundto, quo motus lapidis
sursura projesti, desinit, incipere alterum, a gra-
vifica materia profestum : quandoquidem illa in-
slantia extrinleca, quibus motus in scholis dicitur
incipere, & desinere, pure sunt sidlicia, & imagi-
naria, ut in physiologia vidimus: sed tamen hoc,
uti didtum, transmisio* disp. est: quia motus lapidis
recidentis nullo modo dependet a motu lapidis
sursum vibrati, siquidem idem lapis ex tanta altitu-
dine eodem impetu decideret, etiamsi ad eam evi-
bratus non esset: at vero motus ressexus, quantum
ad suum impetum absolute mensuratur, a motu
diretto, ita ut corpus elasticum, alteri impadlum,
tanto fortius ressliat, quanto vehementius allisum
fuit: nulla ergo hic est paritas.
Ad 2. diss.feq. idem numero motus erit sibi ipst
contrarius ratione determinationis tantum C. ra-
tione sui N. sic etiam clavi in circumferentia rotae
defixi, rota in orbem circumasta, jam superne jam
inferne moventur; quis vero neget hunc unum esse,
eumdemque numero motum? Id porro verum etiam
est, non posse idem mobile simul, & semel in con-
trarias partes moveri, nihil porro vetat, id suc-
cessive, & ex alia, aliaque determinatione fieri.
R, 2 Ad
 
Annotationen