Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hofmann, Donat; Hofmann, Donat [Editor]
Donati A Transfiguratione Domini e Clericis Regularibus Scholarum Piarum Introductio In Philosophiam Universam Veterem & novam Exegeticam & Dialecticam (Band 3): Philosophiae partem Physicam seu naturalem complectens — Lindaviae, 1768 [VD18 90669282]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.40178#0282
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
270 Exercitationes scholastic*
anticipationes vulgares paulisper conquieverint,
habebitur: necdTe autem fuisse de alia hypothesi
in colorum explicatione circumlpicere , patet vel
ex sola conf. prop. no lirae.
Ad 3. Dico exPembertono quidem colligi, Neu-
tonum statuere radios intrinsece coloratos; sed ne-
celTe non est, ut idcirco dicamus elTe formaliter
coloratos:sufficit enim dicere,illos intrinsece caus-
saliter esse coloratos ; hoc est, in se intrinsecus, &
ex natura sua habere vim excitandi sensationem
coloris, alius atque alius; non secus atque ignis
intrinsece non formaliter, sed caulsaliter habet vim
calefaciendi, & urendi, non vero formaliter.
Ad 4. N. min. ad prob. N.conf quia uti non sola
modificatio, ita nec sola heterogeneitas radiorum
lucis causia est diversitatis colorum; sed utraque
simul; prasertim vero heterogeneitas; hac ergo
stante, accedente etiam modificatione illa , qua
radii in prismate separantur, mirum non est, eos
in panno rubro, vel viridi specialem aliquam im-
pressionem facere : quamquam hic etiam non tara
vividi, ac in panno albo, appareant, proinde
magna eorum pars partim absorbeatur , partim
aliter modificetur.
Ad s-N. ant. ad prob. transmisfo ant. N. cons, quia
in tali massa pulveris pigmentarii non poliunt radii
lucis satis conjunfcli permanere, sed per varia inter-
stitiola absorbentur, a variis etiam particul s hinc
inde resseftuntur; aliter se res habet, cum v.g. in
chartam, vel in aliud corpus, unde simul colletti
resseftantur , incidunt. Dixi: transmiffo ant. quia
Neutonus juxta Pembert. 1. cit. nihilominus confecit
ex
 
Annotationen