Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hofmann, Donat; Hofmann, Donat [Editor]
Donati A Transfiguratione Domini e Clericis Regularibus Scholarum Piarum Introductio In Philosophiam Universam Veterem & novam Exegeticam & Dialecticam (Band 3): Philosophiae partem Physicam seu naturalem complectens — Lindaviae, 1768 [VD18 90669282]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.40178#0303
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
De Rebus Hydrostaticis. 291
(i) Unumquodque liquidum motu circulari agitatum
gravitat versus sundum : hinc., si vitrum aqua plenum
fig. 15. * in funda circumagatur , nihil de aqua ef-
ssuet, quia ejus particula fundum semper premere
nituntur, eoquod in tali motu circulari, quolibet
instanti concipiantur percurrere, unam lineam re-
stam v.g. B. C.fig. 16. ex quibus infinitis linea cir-
cularis coalescit; & quo minus ultra hanc lineam
propellantur, a fundo A, cum quo circumaguntur,
etiam ipsae retinentur. Prolixius ista Polinierius.
Exper. 1.
(b) Omne liquidum femper, & prcecise gravitat
juxta fuam altitudinem; hinc in tubo recurvo fig. 17,
cujus utrumque crus aequalis est amplitudinis, ae-
qualiter utrinque aqua ascendit: ascensura ad eam-
dem quoque altitudinem, si v.g. crus A.C. esset
(non tamen ultra modum^) amplius altero B. C.
Ex hoc principio construi potest libella aquatilis
omnium accuratisssma ad normam illius, quam ex-
hibet fig, 18 i & cujus soli tubuli prominentes vitrei
sint, oportet; communicantes tamen cum tubulis
E F I H, ut aqua in tubulos vitreos ascendere,
& planitiei, cui libella insistit, «qualitatem, vel
inaequalitatem suo ascensu, vel descensu indicare
possit.
(c) Omne liquidum, quovis vafe conclusum, fa£ta
in vase apertura, ex eodem erumpit, quantitate, 6? celeri-
tate, suce, quam supra aperturam in vase habet, altitudini
proportionata, idque decrescendo per numeros im-
pares: sic, si primo minuto temporis e vase erum-
pant librae novem, cum celeritate graduum itidem
9; altero erumpent dumtaxat 7, cum totidem gra-
T 2 duura

Tat, h
 
Annotationen