Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hofmann, Donat; Hofmann, Donat [Editor]
Donati A Transfiguratione Domini e Clericis Regularibus Scholarum Piarum Introductio In Philosophiam Universam Veterem & novam Exegeticam & Dialecticam (Band 3): Philosophiae partem Physicam seu naturalem complectens — Lindaviae, 1768 [VD18 90669282]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.40178#0376
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
3$4

Cap. 1L De coeli, substanti£
8. Quanam luminis natura ?
Eamdem materiam caele flem esse ipsum lumen,
ex bene multis experientiis colligitur: ceterum
luminis natura in hoc proprie consistit, quod sic
i.corpus: i.fluidifjimum, ac fubtilijjimum: 3. summe
etaflicum: 4. toto orbe diffufum; atque idcirco
5. nobis semper prafens: sed 6. vifum tunc dum-
taxat assiciens, dum a corpore igneo lineis reddis,
in oculum dire&is, aut reflexis movetur3 atque
impellitur.
* Videamus, priusquam ista explicemus, quid
Arijloteles cum suis super luminis natura sentiat: lu-
men, inquit ille, * est attus perspicui, quatenus perspi-
cuumeft: hoc est, lumen est forma quaedam (utique
accidentalis, ad genus qualitatis pertinens) conve-
niens alicui corpori, non quatenus corpus quale-
cumque est, sed quatenus per ipsum aliquid videri
potest. Videat hic, qui mente est non omnino
cmca, quid ista definitio explicet. Inierim lumen
non este corpus, sed puram qualitatem, Arijloteles
his fere rationibus evincere conatur: (a) quia in-
stantanee propagatur: (b) quia si esset corpus, de-
beret naturaliter cum corpore diaphano penetrari;
cum nulla corporis perspicui pars sit, quae lumine
illustrata,luminosa non appareat: (c) Quia si lumen
esTet corpus, etiam tenebra: estent corpus, cum
contraria sint in eodem genere; sed quam infirmae
siat hae rationes, proclive est ostendere: nam (a)
luminis propagatio etsi celerrima sit, instantanea
tamen non est, ut paullo post dicemus: & esto in-
stantanea, an idcirco accidens potius, quam sub-
stantia

* U, de A». text,6y.
 
Annotationen