Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hofmann, Donat; Hofmann, Donat [Editor]
Donati A Transfiguratione Domini e Clericis Regularibus Scholarum Piarum Introductio In Philosophiam Universam Veterem & novam Exegeticam & Dialecticam (Band 3): Philosophiae partem Physicam seu naturalem complectens — Lindaviae, 1768 [VD18 90669282]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.40178#0538
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
526 Exercitationes scholassic£
atque hoc circa solern agnoscere videntur Peripa-
tetici, dum eum virtualiter calidum, eminenter vero
igneum pronunciant; falluntur vero in hoc, quod
istud virtualiter calidum ita intelligi velint, ut sensus
sit; consimili ratione sensum caloris a sole causTari,
quo modo caulTatur v. g. a pipere, spiritu vini,
largiter hausto, & similibus; quae etiam virtualiter
calida apud illos dicuntur; pessime autem cum sole
comparantur; quando solern immediate seipso;illa
autem corporea mediate, interventu variarum in
corporum fibris caudatarum conslridlionum, ob-
stru&ionum &c. calefacere manifesta experientia
compertum habemus. Jam vero sit nostra
PROPOSITIO:
Sol eft sormaliter igneus. Ita hodierni, ac
veteres plerique omnes contra Peripateticos.
Probatur prop. i. auctoritate veterum, ex quibus
Heraclitus, & Anaximander solern esle putarunt
splendidijjmam, & cslidisshnam flammam: Posidonius, &
Stoici omnes, punjfmmm ignem compaCtum : Xeno-
phanes corpus ex multis ignibus coagmentatum; atque
ita deinceps alii, quos prolixius recenset P. Edu-
ardus. * Accedit & auttoritas Veterum Ecclesise
Patrum, in quibus S.Basilius inter deliras, & aniles
sabulas rejicit eorum opinionem, qui folern calidum ejje
negant, & ignea natura praeditum. ** Quin & in
S. litteris sapiens *** solem dicit: radios igneos ex-
fujjlare: Et quse plura R. P. Cbrijl.Scbeiner S.J.****
in hujus sententis consirmationem affert.
Proh,
* Phys. part. 2. i. Disp. II. cap. III. n. IV,
* * Hexam. lib. //,
*** Eccli. XLIIl. 4.
**** In RosaUrfw. lih.l. c.4.
 
Annotationen