Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hofmann, Donat; Hofmann, Donat [Editor]
Donati A Transfiguratione Domini e Clericis Regularibus Scholarum Piarum Introductio In Philosophiam Universam Veterem & novam Exegeticam & Dialecticam (Band 3): Philosophiae partem Physicam seu naturalem complectens — Lindaviae, 1768 [VD18 90669282]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.40178#0552
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
54° v Cap. L De corporibus partialibus
* Nempe prsedl&orum corporum genera omnia
e terrae quidem visceribus prodeunt; quia tamen
in eorum mistione unum, alterumve elementum
praevalet, idcirco ab eodem nomenclaturam sor-
tiuntur, ut supra de terra ipsa, de aqua, igne, &
aere di&um.
57. Qua cauffa materialis, & effectrix soffilium ?
Cauffa materialis fossilium sine dubio sunt
elementa, varia inter se crasi contemperata : ef-
ficiens principalis creata nulla est; sunt enim haec
opera dextera Excelfi; qui illa tum in prima cre-
atione condidit, tum hodiedum propagare, ac
instaurare non desistit; inflrumentales praeter
materiam atloeream videntur esse 1. aqua fubter-
ranea, variorum elementorum pulvisculos, in
terra dispersos, colligens: 2. ignis fubtcrranens,
eosdem pro ratione percoquens, ac veluti
maturans.
*Chimicorum, naturam egregio conatu imi-
tantium , ars haec omnia utcumque demonstrat;
sicut enim hi per varias mistiones, philtrationes,
distillationes &c. varia artefafta producunt; ita
multo magis ars archetypa creatoris, quam naturam
vocant, id ipsum in terrae visceribus tamquam in
communi quodam alembico perficit. Sic igitur
Propositio : 1. Aqua, qua, ut saepe di&um,
commune eji naturce vehiculum , fe per quoslibet globi
terraquei meatus tum parvos, tum magnos penetrat; &
dum illic latentes materias dementares alluit, varias earum
moleculas Jecum abripit, ac deinceps in diversts vel venis,
ve
 
Annotationen