Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hofmann, Donat; Hofmann, Donat [Editor]
Donati A Transfiguratione Domini e Clericis Regularibus Scholarum Piarum Introductio In Philosophiam Universam Veterem & novam Exegeticam & Dialecticam (Band 3): Philosophiae partem Physicam seu naturalem complectens — Lindaviae, 1768 [VD18 90669282]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.40178#0571
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
559

seu sossilibus.
* Multo:, & praeclaros nsus sulfur praestat. Prae-
terquam enim, quod igni propagando plurimum in-
serviat, etiam lanis, atque parmis dealbandis, pelti-
feris halitibus es aere auferendis, aiiisque innu-
meris rebus utiliter adhibetur.
78. Quid bitumen , & quotuplex ?
Bitumen vocamus, quidquid pingue, &
viscosum , e terra oritur; aliud est liquidum
prorsus, & per saxorum fiiTuras desluens, quod
Petroleum, aliud spissius, & vel candidum, quod
naphtha, vel subnigrum, & foetidum, quod spe-
cifice bitumen appellatur; & ad quod commode
revocantur: lithantraces, seu carbones fossiles,
torfa, seu terra inflammabilis, ajphaltum, &
pijjasphaltum.
* Bituminis species alii aliter dislribuunt, sed
in idem redeunte eorum dostrina: & quidem
1. Petroleo Sicilia abundat, ubi illud lampadi
etiam alendce adhibetur.
2. Naphtha ignis artificiales cum juvat tum
ornat; neque, si semel arserit, asfusa aqua exstin-
guitur; siquidem aqua illius partes oieosas, ac vi-
seosss nequit divellere : tam insuper halituosa est,
ut ejus effluvia, in ignem incurrentia, ad notabilem
distantiam eumdem ignem ad ipsam naphtnae mas-
sam deferant: ex quo vulgus ssammam a naphtha
attrahi opinatur. Olim ante pulverem p3uium
(imo apud Tureas post illum) inventum, naphtha
praecipua erat pars ignis Graci, seu liquoris ardentis,
quem obsessi in aggressores effundere, eosque hor-
rendum in modum discruciare solebant.
3.Bitumen
 
Annotationen