Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hofmann, Donat; Hofmann, Donat [Editor]
Donati A Transfiguratione Domini e Clericis Regularibus Scholarum Piarum Introductio In Philosophiam Universam Veterem & novam Exegeticam & Dialecticam (Band 3): Philosophiae partem Physicam seu naturalem complectens — Lindaviae, 1768 [VD18 90669282]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.40178#0697
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Cap. III. De Homine. 685
ftum os cribrosum in nares ducuntur, atque ibi-
dem in innumeras, variasque papillas dispergun-
tur. Ex quo
(a) Olsattio fit, dum effluvia odori corporis
diftas papillas nerveas vellicant; ita, ut earum vi-
bratio usqueadsensoriumcommune pertingat: Ubi
(b) Id prodigio simile ; posse, & solere efflu-
via ferarum, vel inter currendum in vestigiis reli-
&a, nervos canum venaticorum vibrare, ac ipsa-
rummet ferarum ideas in ipsis excitare. Conlimu
lia sunt, quae de vulturibus &c, cadavera longe dis-
sita, olfacientibus ferunt.
(c) Quia papillis nerveis olfa&oriis, aliae et-
iam , variarum partium motrices , permistae sunt,
ideo saepe fit, ut his vellicatis, vellicentur & aliae,
variique motus subsequantur; ut v. g. fit, dum ex
attra6fo in nares pulvere tabaci, oritur sternuta-
tio , dum ex odore valde tetro vomitus &c. &c.
consequitur. Huc refer , quae supra de odoribus
dista sunt.
Propositio 5. Guftus organum omnes satentur ejfe
linguam, quae proprie nihil est aliud, quam grandior
quidam mafculus, varie, ac in omnes partes mobilis,
multisque praeter gustum utilisiimis functionibus
idoneus. In ea praeter cuticulam, & membranam
reticularem, tertia reperitur ex nervorum gustato-
riorum ramis contexta, ac in plurimas papillas as-
surgens; quae papillae usque ad extimam linguae
membranam pertingunt: hinc
(a) Gustatio nt, dum papillae illae nerveae a
particulis sapidis agitantur , eamque variam agita-
tionem ad commune sensorium deferunt.

(b) Vi-
 
Annotationen