Hofmann, Conrad [Editor]
Quellen zur Geschichte Friedrichs des Siegreichen (Band 1): Matthias von Kemnat u. Eikhart Artzt. Regesten — München, 1862

Page: 128
Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/hofmann1862/0141
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
128

Matthias von Kemnat

Quantisper iustum iuvat incusasse leonem,

Quamque diu fortem lacerare iuvat Palatinum?

0 cives, cives, o tuque ignobile vulgus,

Vosque duces regesque precor, mihi dicite, queso:

15] Quid eulpae meritive mali torquetis in illum?

Multis nunc annis felici pace quietus
En sedet, ecce tacet nuili visusque dedisse
Dampna diu, numquid tranquillo foedere clarus
Fungitur armipotens, numquid sua patria gaudet,
liO) Esse sibi tantam superum de munere pacem.

[fol. Ib3b) 0 nostrum foedus, o tuque Alsatia, vosque
Schwitenses, presul Argentinensis et vrbes,

Imperii ciues, dux Sigismunde, quirites
Et clari proceres, quos magni federis alma
[i5] Sacramenta ligant, quibus est mens, Marte secundo
Ire in Burgundos, cur horretis Palatinum?

Cur sua damnatis tam preclarissima gesta,

Curque suam pacem vos carpitis atque quietem?

Sicitis (sic) assidue silet leo non sine causa,

120) Formidandus erit, si partem reddat iniquam
Ipse Palatinus Karoloque herebit et omnem
Transfertis culpam vestri damni in Fredericum.

Quid fecit, meruit, nocuit leo, queso, quid egit,
Postquam de Veldentz comes inclitus arma recepta
[25] Mestus deposuit, postquam magnas leo vires
Senserat, ipse tuas postquam discrimina cepit
Et sibi uastatas arces Iugebat amare?

Quid, precor, in terra cuiquam justus Fridericus
Attulit erroris, quid damni, quidve pericli?

[30] Sola suum fecit iniuria ducere bellum,

Quippe lacessitus merito propellere ceptas
Debuit insidias, nunquam ni Marte sereno,

Diuino, iusto, laudando suscipit arma.

Et vos jam proceres vestros ha crebro timores
[35] In dominum voce querela jacitis Palatinum.

Pergite, nemo vetat, si quid datur omine fausto,
Debellare ducem Karolum, si tanta triumphi
Spes datur et maneat tam forti pectore clausa
Martis strenuitas, hostes temptate seueros
El nec in insontem torpor vester referatur
Seu metus ipse ducem, caret omni nam leo culpa,
Forsitan is dudum concordis munera pacis
Cum Carolo feriit et sit sibi forsan amicus.
loading ...