Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hopfner, Theodor; Hopfner, Theodor [Editor]
Fontes historiae religionis Aegyptiacae (Band 5): Auctores aetatis Byzantinae mediae — Bonnae: Marcus et Weber, 1925

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.51298#0019
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Cassiodorus.

721

ib. VI, 42: . . . fertur quod in Hermopoli Thebaidos
arbor, quae vocatur Perseidis, multorum languores sub-
egerit, si fructus aut folium aut pars eius corticis collo
aegrotantium ligaretur, de hac enim arbore ferunt,
quoniam, dum apud Aegyptum Joseph cum Christo et 5
Maria Virgine sancta fugisset Herodem venissetque ad
Hermopolim civitatem, mox ut ingrediebatur urbem, non
ferens haec arbor maximum Christi salutaris adventum
inclinata est usque ad terram et suppliciter adoravit,
haec ego de ista arbore a multis audiens narravi, reorio
autem hoc signum fuisse factum civibus divinae prae-
sentiae, aut certe, quia ritu pagano haec arbor propter
magnitudinem atque pulchritudinem colebatur, mota est,
non ferens Christi divinitatem, daemonibus quippe con-
tremiscentibus, cum viderent rerum talium destructorem, 15
nec non et omnibus simulacris Aegyptiorum secundum
Isaiae prophetiam fugatoque daemonio pro testimonio
Christi arborem vacuam remansisse. igitur apud
Aegyptios ... gestorum testimonia conservantur = Sozo-
menus, 1. 1., V, 21, supra pag. 661. 20
ib. VII, 2: . . . Adrianus amatum suum Antinoum
deificavit = Socrates, 1. L, III, 23, supra pag. 658.
ib. VIII, 7: . . . cum Macarius Aegyptius et alter
Alexandrinus (per Lucium Arianum Valentis iussu in
exilium missi) in insulam quandam venissent, arreptam 25
cuiusdam filiam sacerdotis a daemone clamantemque illis
viris: „Cur venistis etiam hinc nos expellere?" suis
orationibus liberatam patri restituunt et ad Christiani-
tatem sacerdotem simul et reliquos habitantes in insula
perduxerunt, qui mox simulacra proicientes, formam30
templi in ecclesiam mutaverunt; baptizabantur enim et
officia Christianitatis gratissime docebantur = Rutinus,
1. 1., XI, 4, supra pag. 625.
ib. IX, 27: Quomodo Alexandriae Serapidis templum
eiusque simulacrum destructum fuerit — Sozomenus, 1. 1.85
V, 16, supra pag. 658, Rufinus, hist. eccles. XI, 22, supra
pag. 626: idola sic quidem deorum conflabantur ad
faciendas ollas et ad Alexandrinae ecclesiae diversas
utilitates, cui ab imperatore donati fuerant dii ad ex-
pensas egentium, cum igitur Theophilus omnes contrivisset 40
deos, unum tantummodo reliquit, simiae simulacrum,
iubens id publice proponi atque servari, ne sequenti
tempore pagani negarent tales se adorasse deos, quam
rem novi ego, quia graviter ferebat Ammonius grani-
 
Annotationen