Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Jablonski, Paul Ernst; Jablonski, Paul Ernst [Hrsg.]
Pavli Ernesti Iablonski ... Pantheon Aegyptiorvm Sive De Diis Eorvm Commentarivs: Cvm Prolegomenis De Religione Et Theologia Aegyptiorvm (Band 3) — Francofurti ad Viadrum, 1752

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.43376#0242
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
IV PROLEGOMENA.
Graecos, et per hos ad Romanos} et vt vno verbo
dicam, ad gentes politiores cuncflas perueniffe. Vi-
dentur enim Aegyptii, cum apud ipfosiidem, et
fapientiae ftudium profiterentur, et res diuinas pro-
curarent, frudus praecipuos, quos ex cultis foler-
ter ac ftudiofe literarum fcientiis perceperant, ad
amplificandam doctrinam de Deo, rebusque diuinis
transtuliffe, vt quanto maiores in fcientiis quibus-
cunque profedus facerent, tanto ornatior quoque
et politior euaderet ipforum religio. Faflum eo eft,
vt exiftimatio Sacerdotum Aegypti, et fama fapien-
tiae eorum, ac inprimis circa res diuinas, longe la-
teque fe diffunderet , nouaque indies incrementa
caperet, vtque ad Scholas ac Sacraria ipforum vnde-
cunque confluerent, qui fupra vulgum fapere aude-
bant , et in fcientia omnium praeftantiflima , de
Deo fcilicet rcbusque diuinis, eximium aliquid prae-
itare in animum inducebant. Abunde id hiftoria
Philofophica, Graecorum cumprimis teftatur, idem-
que argumentum fubinde infra attingemus. Theolo-
giam igitur Aegyptiorum prifcam , redte beneque
cognitam, dicere non immerito poflis, clauemTheo-
logiae Phoenicum, Arabum, Graecorum, Romano-
rum, et gentium politiorum plurimarum, tametfi
non negem, gentes iftas ad religionem primitiuam,
ab Aegyptiis deriuatam, labentibus annis, figmenta
non pauca, fibique propria, adieciffe; Ex eadem
Aegyptiorum religione auita , intelligi porro quam
optime poterit, quoufque mens humana , luce fa-
lutari reuelationis coeleftis deftituta, fuoque tantum
inilin&ui obfecundans, quantumuis rerum praeilan-
tium fcientia follicite imbuta ac exercitata, in co-
gnitione Dei progredi queat, ad quae etiam non de-
via, ipfa fibi rclichi, fuisque tantum ratiocinationi-
bus ac cerebri inuentis indulgens, prona ruat.
 
Annotationen