VON J. FRIEDLAENDER.
83
Optime pictorum, qui sunt, quicumque fuerunt,
Quique etiam magnae gloria laudis erunt,
Ingenio faciente tuo, qui principis ora
Fingis (io vultus quam, Leonelle, tuos!)
Et ducis anguigeri felicia tempora pulchris
Auribus aeternum tempus in omne caput;
Me quoque, si fas est, inter divina memento
Munera tarn facili fingere velle manu,
Ut puer aeterna caelatus imagine vivam;
Perpetuusque tua laude superstes ero.
Parcite, Pierides, quae sunt audita referre:
Est aliud veros cernere posse viros.
Tu facis heroas divinae munera famae,
Tu facis aeternum nomen habere duces.
Mantua dum maneat, dum sit Gonzagia proles,
Karole, Pisani munere notus eris.
Tu quoque perpetua vives, Sismunde, figura:
Martius atque tua stat Picininus ope.
Necnon Sforciadem saevis monstravit in armis
Ut premit armatos, marte tonante, viros.
Praeterea et multi, quos non numerare necesse est:
Enumera paleas, Gargara flava, tuas.
Adde etiam vates, nostro qui tempore ducunt
Secula, quos vivos mira tabella facit.
Guarini effigies, necnon Aurispa manebit,
Hieronymusque tuo munere notus erit:
Bellotusque puer, sed non puerilibus usus
Artibus, ingenio notus et ipse tuo.
Tuscanellae etiam facies laetissima clari
Nominis, egregiis folget imaginibus.
Teleboum cunctos belli Porcelius annos
Scriptor threiciis cantat arundinibus.
Victorine pater, Romanae gloria linguae,
Pisani ingenio tu quoque vivus eris.
Idem habitus, eadem ora viro; tumque ille severam
Caesariem et canam moverat arte comam;
Et gravitas eadem vultus, caput illud; et illum
Ore suo credas mittere posse sonum.
Et me, discipulus fueram qui illius, imago
Terruit, audaces admonuitque animos:
Et stupui demens, et te quoque vivere, magne
Victorine, putans, magna gaudia tuli: (sic)
Et legi ingenuis caelatum epigramma tabellis,
Dignaque tarn prisco carmina culta viro.
Istum non auri domuit scelerata cupido,
Non metus, aut animi cura nefanda dolus.
Mille viros docuit sacras tractare Camoenas.
5