Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Scalae S. Joannis Climaci Tentata Versio, & Explanatio — Ottobeuren, 1784 [VD18 12459844]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.47552#0223
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext

Fidei sunt possibiiia omnia , Spes non
confundit, Charitas nunquam excidit, sed sem-
per crescit.
4» Charitas Deo assimilat hominem, quan-
tum fieri potest : auget fidem , Speique fidu-
ciam ; confert longanimitatem, & altissimam,
suavissimamque Humilitatem.
$. Quanto major est Charitas , tanto minor
efficitur timor : & qui sine omni timore est ,
aut Charkate plenus , aut omni gratia vacuus,
adeoque mprtuus effi
6. Amor parit, nutrit, & perficit timorem
filialem ; & hic ipse vicissim conservae, au-
getque fidelem Dei amorem.
7. Utinam pulcherrimum , dulciffimum,
perfeflissimum & fidelissimum Deum amare-
mur, sicu; amare solemus pulchras mulieres.
8. Utinam Eundem qua judi (simum Judicem
timeremus, sicutRei timent Judices & Tortores
humanos.
9. Utinam tanta follicitudine Domino Do-
minantium serviremus, quantam exhibent servi
Dotninis terrenis.
10. Utinam sic Zelaremus virtutes, sicut
yiri zelant uxores suas,

II. Uti
 
Annotationen