Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Iustinianus <Imperium Byzantinum, Imperator, I.>
Corpus Ivris Civilis Ivstinianei (Band 1): Tomus Hic Primus Digestum Vetus continet — Lyon, 1627

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.1977#0012
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
L IVSTINIANI.
IMPERATORIS A.
VITA.

IRATVS ſpenumer cur in tanta feracitate ingeniorum, & profeſ-
ſorum iuris non inertium, pauci admodum vitam optimi Imperatoris,
& legiſlatoris Iuſtiniani in literas mittere adgreſſi ſint, & ſi qui ſunt,
vnus & item alter, qui id tentarit, aut mendose, aut mendaciter plera-
que ſcripſeruntcepi apud me poſtea coniicere nulla alia ex re id pro-
ficiſci, quam ex ſœculi noſtri deprauatis moribus, vr verum ſit, quod à
quodam olim ſcriptum eſt, iiſdem temporibus optime aſtimari, & re-
cenſeri virtutes, quibus facillime gignuntur His ver motibus, quibus
omnia diſſenſionibus dilabuntur, aſſidua maledicta in libellos(vtcun-
que apologiæ titulo tegantur) conferuntur, pronioréſque ſumus ad
maledicendum, quam veras clarorum hominum virtutes ſyncere recitandas:ad quas pradican-
das adoleſcente ſenſim deſidia, pigri omnes profectô ſumus. Mihi tametſi tant rel non ſatls ido-

neo ſcriptori, ſi rem à meliorbus deſertam, pro viribus exequi ſtuduero, veniam concedi poſtulos

Sane libellum hunc honori luſtinian, vſui verô Iuſtinianeorum nouorm deſtinatum,vel profeſ-
ſooiuris, quæ me impulit, exeuſabit, ſi minus votis reſpondero, vel conatus apud eandidos, & pios
Iuſtiniani alumnos commendabit, ſi melius, quam mihi promitto, rem expoſuero.

Lauius Iuſtinianus, Imperator, Caſar, Auguſtus, cognomento Callinicus, à lulio Caſare Ro-
manorum quinquageſimus, aut, vt allj diuerse numerant, ſexageſimus octauus Imperator, pa-
triam nactus eſt obſcuram, minûſque celebrem, indéque natione magis, quam ratione videri po-

teſtaut barbarus, aut exterus, non tamen eius fœlicitati obſtitit illud Euripidis, où r dd &pons Plutarchus
oony rdguy v ν buuuorr quod Ammianus Marcellinus lib.r4 tribuit Simonidi Lyri-inoita De-
co. Beate perfecta ratione victuro, ante alialnquit) patriam eſſe conuenit glorioſam. Patrem quo¬mosthenis;
que eius naturalem, nemo, ac ne ipſe quidem prodidit vſquam, vt meritô veterem parœmiam in prinp.
vſurpare potuerit, de nmp uiie, el ui xanodoluor& joi. Sed meminiſſe debemus nobis à na¬ Plutarchus
tura non magis patriam dari, quam domum, agros, aris, aut medicinæ officinam lvt Ariſtt. dice- in Themi-
bat) ſed hominem ex earum genere eſſe ſtirpium, qua cœlo, non ſolo coaleſcunt, vt ait Platu, de- ſtole.

monſtrante id diſcrimen, capite, ſeu radice clum ſurſum vergente. Quare prinçipum, & eo-
rum, quorum opes in excelſo ſunt, patram dicere oportet, hunc vaſtum, ſpatioſum, immenſum
Ethera, qui terram ſuis vdis circumplectitur brachiis. Denique ſi Empedocli credimus, & nos
animo, non corpore cenſeri maluimus, non modô nobis non erit Hercules, aut Argiuus; aut
Thebanus, aut denique Graclenſis ciuis, at ne ipſe quidem Socrates Mundienſis, ſed omnes
aduenæ & peregrini cenſebimur, anima videlicet, diuinis iuſſis, & ſcitis in hoc corpus à Deo re-
legata, & velut in inſula multo vndique ſtu circumfulta, & (vr ait Plato) oſtrei inſtar alligata
corpori, ob cuius craſſitudinem propria originis non reminiſcatur, à quibus Philoſophorum pla-
cltis non longe aberrat, ſeu porius ipſi ea in re Philoſophi, & Vates non long aberrant à vetuſtiſ-
ſimo Hebræorum propheta, & rege aduenam ſe, & incolam, non ciuem huius mundi eſſe teſtan-
te. Etenim, vt ex veteribus recte tranſcripſit Marcus Tullius, commorandi in his terris natura
diuerſoiim nobis, non habitandi, dedit.
Verûm maior inde laus Iuſtiniano adcreſcit, quod non à patria, aut patre nobilitatus, ipſe po-
tius parriam propria ſua nobilitate antea ignotam, nobilitauit, veteris memor prouerbij, SPARTaM
afus es, ipſam nobilita.
f. Vetus.2 Patri.
 
Annotationen