Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Justinian
D. Imperatoris Justiniani Libri IV. Institutionum: Adjecti sunt ex Digestis Tituli De Verborum Significatione, Et De Regulis Juris; Cum Indice ad eosdem — Francofurti: Andreae & Hort, 1732 [VD18 12675156]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47080#0238
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Χ32 INSTIT. LIB. IV. ΤΓΓ, XI.
De Satisdationibus.
TITULUS XI.
CAtisdationum modus alius antiquitati pla-
cuit, alium novitas per usum amplexa est.
Olimenim siin rem agebatur , satisdare posses.
sor compellebatur, ut ii vidtus ( esset,) nec
rem ipsam restitueret, nec liti s «(limationem:
potestas esset petitori, aut cum eo agendi» aut
cum fidejussoribus ejus, qti« satisdatio appelle-
tur judicatum folvi. Unde autem sic appelle-
tur, facile est inteljigere. Namque (lipulaba-
tur quis, ut iolveretur (ibi, quod fuisiet judica-
tum. Multbmagisis, quiinremaftioneconF
veniebatur, satisdare cogebatur, si alieno no-
mine judicium accipiebat. Ipse autem, qui in
rem agebat, si suo nomine petebat, satisdare
non cogebatur· Procurator vero, si in rem age-
bat, satisdare jubebatur, rem ratam dominum
habiturum. Periculum enim erat, ne iterum
dominus de eadem re experiretur. Tutores
( vero) & curatores eodem modo, quo & pro-
curatores satisdare debere, verba edi&i facie-
bant: (edaliquando his agentibus satisdatio re-
mittebatur. Hxcita (erant) si in rem agebatur.
Si vero in personam: abactoris quidem
parte eadem obtinebant, qu« diximus inaftio-
ne, qua in rem agitur; ab ejus vero parte, cum
quo agitur, siquidem alieno nomine aliquis in-
terveniret, omnimodo satisdaret, quia nemo
defensor in aliena re sine satisdatione idoneus
esie creditur* Quod si proprio nomine aliquis
judicium accipiebat in personam : judicatum
solvi, satisdare non cogebatur.
Λ. Sed hodie hxc aliter observantur* Si-
ve enim quis in rem astione convenitur, sive
peisonali suo nomine: nullam satisdationem
pro
 
Annotationen