Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Justinian; Cujas, Jacques [Editor]; Köhler, Johann Bernhard [Editor]
D. Iustiniani Institutiones — Goettingae: Dieterich, 1772 [VD18 1202046X]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47084#0069
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
INSTITVTIONVM LIB. II. TIT. IV. si
to, et id ipsum tolli necesie est. §. i. Vsusfrustus a pro-
prietate separationem recipit: id que pluribus modis accidit.
Vt ecce, si quis vsumfrudtum alicui legauerit: nam heres nu-
dam habet proprietatem , legatarius vsUmfrustum. Et con-
tra , ii fundum legauerit, dedu&o vfufruchi : legatarius nu-
dam habet proprietatem, heres vero vsumfru&um. Item alii
vsumfrustum, alii dedusto eo fundum legare potest. Sine te-
stamento vero li quis velit vsu mfrustum alii constituere, pa-
ctionibus et stipulationibus id efficere debet. Ne tamen in v-
niuersum inutiles essent proprietates , semper abscedente vsu-
frustu: placuit certis modis extingui vsumfrustum , et ad pro-
prietatem reuerti. §. 2. Constituitur autem vsusfrudtus
non tantum in fundo, et aedibus, verum etiam in seruis, et
iumentis, et ceteris rebus i exceptis iis, quae ipso vsuconsvi-
mu ntur. Nam hae res neque naturali ratione , neque ciuili
recipiunt vsumfrustum : quo numero sunt vinum, oleum,
frumentum ,' vestimenta : qhibus proxima est pecunia nume-
rata. Namque ipso vsu assidua permutatione quodammodo ex-
tinguitur. Sed vtilitatis causa Senatus censuit , posse etiam
earum rerum vsumfrustum constitui: vt tamen eo nomine he-
redi vtiliter caueatur. Itaque si pecuniae vsusfrustus legatus
sit, ita datur legatario, vt eius fiat, et legatarius satisdet he-
redi de pecunia restituenda , si morietur , aut capite minue-
tur. Ceterae quoque res ita traduntur legatario, vt eius fiant:
sed aestiihatis his, satisdatur, vt, si morietur, aut capite mi-
nuetur , tanta pecunia restituatur, quanti hae fuerint aestima-
tae. Ergo Senatus non fecit quidem earum rerum vsumfru-
stum (nec enim poterat) sed per cautionem quasi vsumfru-
dtum constituit. §. 3. Finitur autem vsusfrustus morte fru*
stuarii, et duabus capitis deminutionibus, maxima et me-
dia , et non vtendo per modum et tempus. Quae omnia no-
G 3 stra
* Ex Ga/o L. 6. D. de Esusr, et *** Ex Vlpiano L. 1. Gaio L. 3. et
qucwadm. quis vtatur sruatur. "j.U.de V[usY.eaY,Yet^ qwe vsu consunt.
** ExEod. L. 3. D. cod.
 
Annotationen