Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Kleinclaus, Johann Christoph; Pastorius, Johann [Oth.]
Disputatio Inauguralis Juridica, Exhibens Selectiores Aliquot Controversias: Ex Utroque Jure tam Civili quam Canonico ut & feudali excerptas — Argentorati: Literis Johannis Pastorii, 1710 [VD18 11406542]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.49574#0004
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
notam 14. Auih. hodie & •■^Anth.poftjusjurandum Cod. de
judic. at vero leges & jura praecipiunt,ut judex secundum
ada & probata judicet t.t. de probat.&tejlib. igitur quili-
bet judex,adis & probatis negledis secundum suam con-
scientiam judicare prohibetur vi juramenti prajstiti, &
adeo quidam censuerunt, ut etiamsi liquido judici con-
slet, falsitate aliqua vel tertium vel instrumentorum bo-
nam causam la?di, tamen secundum allegata & probata,
ut loquuntur, judicare debeat, non secundum privatam
conscientiam,ideoque in foro anima? excusatum esse,qui
secundum probata eum quemscit esse innocentem, con-
demnat. Vid. cap.paftoralis 28. J7crf. quia vero. de officio
&poteft judic. delegat, ubi scribitur, quod ordinarius ad
mandatum delegati debeat exequi sententiam etiamsi
sciat, eam esse injurtam.
Nec obstat, quod innocenti per sententiam judicis
condemnatoriam siat injuria; quia, ajunt,eam non fecit
judex, qui judicat secundum suum officium,sed vel ii, qui
falsum deposuerunt testimonium,velhumanorumjudi-
ciorumconditio, quae redius institui nequeunt, &inju-
stirtima sunt sutura, nisi ex adis judicetur.
Porro huc facit lex a. Cod. de edendo & c. judicet 3.
quxjl. 7. ubi D. Ambrofius ita inquit, bonus judex nihil ex
arbitrio suo facit, &domesticae proposito voluntatis;sed
juxta leges & jura pronunciat, statutis juris obtemperat,
non indulget propria: voluntati, nihil paratum & medi-
tatum domo defert, sed sicut audit, ita judicat, & sicut se
habet negotii natura, decernit, obsequitur legibus, non.
adversatur, examinat causa? merita,non mutat. Ita Co~
varruv. lib. 1. Var. refolut. cap. 1.
Negativa; patrocinatur id quod habetur in 1.1. Cod.
si contra jus i>el utilitatem pub. &c. quia qui neglecta ve-
ritate secundum mendacium Scfalsitatem judicat,legem
pub.
 
Annotationen