Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Leibniz, Gottfried Wilhelm [Hrsg.]; Eckhart, Johann Georg von [Bearb.]; Gruber, Johann Daniel [Bearb.]
Origines Gvelficae (Band 2): Qvibvs Tvm Vetervm Altdorfii Comitvm Et Ex Iis Ortorvm Bvrgvndiae Transivranae Regvm, Tvm Gvelforvm Recentiorvm Ab Azone, Italo Marchione, Satorvm Bavariae Et Saxoniae Dvcvm Vitae, Propagines Et Res Praeclarae Gestae, .. — [Moringen], 1751

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.15612#0071
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
P R AE F A T I 0.

immo exigere a me posTe Lectores, vt etiam de rebus Burgundiae Transiuranae,
cuius Reges e Gelsico ftemmate natos Liber IV. recenset, aliquid commemorem non
ignoro. Et fuit Omnino, vbi serio hoc in mente habui. Sed vidi postea ex iis,
quae nullo obseruato ordine, prouti mihi veteres recentioresque Scriptores voluenti
in manus venerant, in hoc argumento congesieram, & in aduersaria redegeram,
prolixiorem instituendam esie disputationem, quam quidem limites Praefationis fer-
rent; praecipue quod translato a Guelsis in Germanorum Imperatores Burgundiae Regno
fata eius post haec tempora in compendio recensere, & vbi occasio id exigebat,
vindicias pro bnperio scribere nec a partibus ciuis Germanici, nec a praesentis muneris
mei ratione prorsus alienum putaui. Itaque seponenda haec duxi maiori Annalium
Operi, iiDeo placet, aliquando inserenda. Vnum adhuc addo, quod iulto serius
&nuper demum cum pridem haec scripseram, obseruaui. Nimirum megiservs
m Annal. Carintb. L. VI. c.57. Arnulfi Imperatoris coniugem Dietam nominat, eam-
que filiam dicit Welfi Ducis Bauariae. In quem locum il prius incidissem commen-
tari quaedam non omisinem. Verum cum Otae vel Vtae (ita enim nominatur in
Annal. Fuldens. & apud hermannvm contractvm adA.893. item in diplo-
mate Arnulfi pro Ecclesia Frisingensi A. 898- dato apud hvndivm in Metrop.
Salisburg. T.I.p.87- & MElCHELBECCivM in Hiflor. Frifingenfi T. I. P, I. p. 147.)
Arnulsi Imperatoris vxoris, & Ludouici IV. Regis matris, mentio iterum occurrat
in Dn. eccardi dijf. de ftemmate Gibe/ingico, cuius editionem iam supradata fide
in nos recepimus & lHpulati sumus, quae hac vicedicere negleximus, tunc plena
manu dabimus. Iam vero vt flnem praesenti scriptioni imponam, qui cum intimis
animi mei sensibus & votis quotidianis conueniat, DEVM OPTIMVM MA-
XIMVM precor, vt AVGVSTAM DOMVM GVELFICAM vsque
ad consummationem saeculi gloria, opibus, potentia ssorentiilimam conseruet. Scri-
bebam Hanouerae d. XVI. Nouembris A. R. S. H. MDCCL.

1


ORIGI-

\
 
Annotationen