Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Leibniz, Gottfried Wilhelm [Editor]; Eckhart, Johann Georg von [Oth.]; Gruber, Johann Daniel [Oth.]
Origines Gvelficae (Band 3): Qvibvs Qvae Ab Henrici Magnanimi Obitv Gens Potentissima Fata Habvit, E Cvmprimis Henrici Leonis Saxoniae Et Bavariae Dvcis, Herois Sva Aetate Maximi Eivsqve Tvm Liberorvm Omnivm, Tvm Praecipve Qvatvor Filiorvm, Henrici Palatini, Lvderi, Ottonis IV. Imperatoris Et Wilhelmi Lvnebvrgici Vitae Et Res Praeclare Gestae, .. — [Moringen], 1752

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.14662#0502
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
362 ORIGINVM
Imperatoris & Ardbekiorum (ProbatN. CCCXXXIV.& CCCXXXV.)
in Archiuio Ducum communi Brunstiici adhuc restant. Hoc quoque
anno Imperator cum fratre Palatino Bre?nensem Prouinciam diruit & in-
cendit, teste Alberto Stadensi; quod Bremenses Stedingis iun&i, Wal-
demaro ArchiEpiscopo eie&o, Gerardum introduxissent.
§• 94.
Anno, qui fecutus est, 1218. Herlingsburgi verno tempore degit:
Kalendis vero Maii Goslariae suit, & Ecclejiam B. Mariae Virginis & S. lacobi
in Ofierode infundo fuaeproprietatis conflruclam ibi inperenne fuae tuitionis
monimentum fiifcepit, eidemque Aduocatiam fuam benigne contulit Charta,
in Archiuio Regio adhuc asseruata. ( Probat. N. CCCXXXVIII.) Soli-
tus erat quolibet mense Maio, medicamento sumpto stomachum purgare
Imperator, & nunc ab amico pillulas missas acceperat, quas, cum in pro-
cin£lu cssQtHartzturgum pergendi, recepit, & fatales expertus est. Tanta
enim vi in corpus egerunt, vt aluus ei infra diem & no&em septuaginta
vicibus laxaretur, & continuus fenguinis ssuxus sequeretur. Finem iam
vitae sibi instare ratus, Abbatem Walkenredensem aduocat; &, cum
ille eo die non venisset, adelse iubet Praepositum San6"timonialium S. Bur-
chardi Halberstadensis, qui interpojita cautione iuratoria, quod ad omne
mandatum Papae fiaret, abfolutionem ei conceljit, & oleo sacro inunfto
Eucharistiam statim tradidit. Venit tandem Abbas postera die, cui, vt
Goslariam diuerteret, & lequenti die rediret, mandauit. Redeunte
tunc Abbate, Imperator omnes camera exire iussit, excepto Abbate &
Sacerdotibus, Imperatrice & paucis nobilibus. Incoepta tunc est Anti-
phona Media vita> hacque decantata, cum dicerent: Sancle Deus &c.
Imperator, oculis manibusque cum ssetu sursum erectis, priuatas ad
Deum preces sudit.
§• 95-
Haec ex veteri de morte Ottonis IV. Imperatoris narratione,
qtiam infra (Probat. N. CCCXXXIX.) exMartenaei & Durandi Thesauri
Anecdotorum Tomo. III. pag. 1373. sq> haustam subiicimus; vnde
& reliqua decerpemus, non alibi obuia. Pergit igitur Narratio haec:
Deinde ordinato Abbate ad caput lecli, & caeteris hinc inde Sacerdotibus
ordinate fiantibus, rogabat, vt /inguli collis suis fiolas imponerent, & ipfe
ssratus fuper tapetwn, vocauit ad fe Abbatem, & parte fiolae, quam Ab-
basgerebat, fibi Imperator collum firingendo, rogabat, vt omnes diligenter
eum audirent taliterpro fe allegantem: subhacfiola vobis omnibus conJiteor>
quod
 
Annotationen