Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Leibniz, Gottfried Wilhelm [Hrsg.]; Eckhart, Johann Georg von [Bearb.]; Gruber, Johann Daniel [Bearb.]
Origines Gvelficae (Band 3): Qvibvs Qvae Ab Henrici Magnanimi Obitv Gens Potentissima Fata Habvit, E Cvmprimis Henrici Leonis Saxoniae Et Bavariae Dvcis, Herois Sva Aetate Maximi Eivsqve Tvm Liberorvm Omnivm, Tvm Praecipve Qvatvor Filiorvm, Henrici Palatini, Lvderi, Ottonis IV. Imperatoris Et Wilhelmi Lvnebvrgici Vitae Et Res Praeclare Gestae, .. — [Moringen], 1752

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.14662#0632
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
DE ORIGINIBVS GVELFICIS. > 481
tuam praesentiam destinauimus, aliter quam Imperialem decuerit honori-
ficentiam, sunt tractati. Occasione siquidem cuiusdam verbi, quod
est, beneficium^ tuusanimus, sicut dicitur, estcommotus: quod vti-
que nedum tanti viri, sed nec cuiuslibet minoris animum merito commo-
uisset. Licet enim hoc nomen, quod est beneficium, apud quosdam
in alia significatione accipiendum fuerat, quam nos ipsi posuimus, 6c
quam ex institutione sua noscitur retinere. Hoc enim nomen ex bono
&cfaclo est editum, & dicitur beneficium apud nos non feudum, sed
bonum faclum. In qua significatione in vniuerso sacrae scripturae corpore
inuenitur, vbi ex beneficio Dei non tanquam ex feudo, sed velut ex bene*
diftione & bono fatto ipsius gubernari dicimur, & nutriri. Et tua quidem
magnificentia liquido recognolcit, quod nos ita bene & honorifice Im-
perialis dignitatis insigne tuo capiti impoliiimus, vt bonum faBum valeat
ab omnibus iudicari. Vnde quod quidam verbum hoc, & illud scilicet,
Contulimus tibi injigne imperialis coronae, a lensii suo visi sunt ad alium
retorquere, non ex merito causae, sed de voluntate propria, & illorum
liiggestione, quipacem regni & ecclesiae nullatenus diligunt, hoc ege-
runt. Per hoc enim vocabulum Contulimus, nil aliud intelleximus, nisi
quod siiperius distum est, impofuimus. Sane quod postmodum perso-
nas ecclesiasticas a debita lacro sanftae Romanae ecclesiae visitatione, vt
dicitur, reuocare iussisti, siitaest, quam inconuenienter achim sit, tua,
fili in Christo charilsime, discretio, vt credimus, recognosoit. Nam si
aliquid apud nos amaritudinis habebas, per nuntios & literas tuas nobis
fuerat intimandum, & nos honori tuo curauissemus, sicut filii charissimi,
prouidcre. Nunc igitur quoniam ad commonitionem dilefti filii nostri,
Henrici, Baioariae & Saxoniae Ducis, duos de fratribus nostris, Henri-
cum Tituli S. Nerei & Achillei, & lacin&um^ Sanftae Mariae in Cosmidin
diaconos Cardinales, prudentes siquidem & honestos viros, ad tuam
praesentiam destinauimus, celsitudinem tuam monemus & hortamur in
Domino,. quatenuseos honeste & benigne recipias, & quod ab eis ex
parte nostra tuae magnificentiae fiierit intimatum, a sinceritate cordis 110-
stri nouerittua excellentiaprocessisse, ac per hoc cum eisdem filiis no-
stris, mediante iam dido silio noflro Duce> ita celsitudo tua studeat con-
uenire, vt inter te ac matrem tuam sacrosan&am Romanam ecclesiam,
nullius discordiae seminarium debeat remanere.

Tom. III,

pPP

No. XLIII.
 
Annotationen