Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hariulfus; Lot, Ferdinand [Hrsg.]
Chronique de l'abbaye de Saint-Riquier: (Ve siècle - 1104) — Paris: Picard, 1894

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.61725#0180
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
100

LIBER III, CAP. V

CAPUT V.
De abbate Ribbodone, et Translatio sancti Anghilberti a.
Helisachareb venerabili non inultis in regimine annis per-
functo, atque de hoc saeculo nequam erepto l, Ribbodo abba
splendidus Centulae congregationem sua pastoralitate orna-
vit2. Quo coenobii curam administrante, Hlodogvicusc,
divae memoriae imperator, cum regnasset annis xxvi, mori-
tur anno Dominicae Incarnationis dcccxl, indictione in3.
Qui inter magna regaliaque quae gessit opera Constantino-
polim dicitur adiisse, et inde magnas atque mirificas reli-
quias detulisse, quas per sancta loca dispertiens, posteris
honorandas tradidit4. Et quia Sancti Richarii ecclesia nulli
tunc temporis Gallicanae Ecclesiae honore et gloria, seu
religione habebatur inferior, ex eisdem reliquiis magnam
huic loco induisit partem, hoc est : caligulam*1 Domini
Christi, summitatem acuminis lanceae, qua ejusdem Domini
latus fuit apertum, decem lapides beati protomartyris Ste-
phani perlitos sanguine, quibus idem martyr fuit trucida-
tus, ampullam® quoque ejus sanctos sanguine plenam.
Genuerat autem idem Augustus ex Ermengarda regina
tres filios, id est Hlotharium, Pippinum et Hludovicum s ;
a) Angilberti Sp. 1, 2. — b) Helysachare A, Helisacare Sp. 1. —
c) Hludoguicus A. — d) caliculam Sp. '1, A. — e) ampulam A. —
f) sancti Sp. 2. — g) Ludovicum A.
1. Helisachar mourut vers 840 (Simson, ibid., 235). Son épitaphe,
comme celle d’Héric, manque dans les Neniae de Micon.
2. Ricbodon était petit-sils de Charlemagne par sa mère, et, par
suite, cousin du roi Charles le Chauve (Annales Bertiniani, à l’an-
née 844).
3. Louis le Pieux mourut à Ingelheim le 20 juin 840.
4. Cette légende est le plus souvent appliquée à Charlemagne (Voy.
G. Paris, La Chanson du Pèlerinage de Charlemagne, dans la Ro-
mania, 1880, p. 30. Cf. H. Morf dans la Romania, 1884, p. 185-232) ;
et aussi à Charles le Chauve (Chroniques des comtes d'Anjou, p. 86 ;
et Suger, OEuvres, éd. Lecoy de la Marche, p. 355).
 
Annotationen