Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
iiij P \AE F A T I 0
in longitudinem muri porriguntur, quibus a tribus lateribus
quadrata area praecingitur. Deterrebat quidem me,quo mi-
nus rem tantam aggrederer, maxima monumentorum series,
numerusque jncredibilis, quem immane spatium exigebat:
verumtamen magnis potius ausis excidere decrevi, quamco-
gitationem adeo iucundam, consiliumque rei literariae tam
commodum deserere, atque eliminare. Perquirere incoepi non
in proximis tantum regionibus, sed & in valde dislitis : per-
duravi ad hanc usque diem pervestigans, ssagitans , compa-
rans. Multa a viris praestantissimis, & splendidissimi ac su-
premi ordinis sponte oblata sunt : videlis Veronae llluftratae
Partem tertiamcap. vn. ubi multorum nomina recensentur.
Multa aliorum generum cimelia tradens commutando acqui-
sivi, plurima denique nec exiguo quidem saepe pretio coe-
mi. Non semel etiam itinera in hunc finem, atque hismer-
cibus inhians suscepi: quamobrem constantiae demum , ac di-
ligentiae annis procedentibus datum aliquando esl, ut supel-
lex loco par coacervata sit, atque ut triplicem aut inscriptis,
aut sigillatis marmoribus complere prorsus, & contegere U-
cuerit murum.
Arcenda a tot praeclaris monumentis pluviarum inclemen-
tia erat, providendumque , ne inimicum imbrem umquam
acciperent. Dorica propterea porticus, nobiles, magnosque
spiritus gerentium expensis, quorum sub huius voluminis fi-
nem recensentur nomina, circum circa construcla est:huius
partes architectonicas nequaquam undulatas volui, aut no-
vitiis monltrosas inventis, sed sicut meus efl; mos , puras ut
a maioribus accepimus,& quaeRomanas, Graecasque dede-
cere haud viderentur antiquitates. Has qui consultum veniet,
atque exploratum, eleganti porticula commode proteclus ,
genio ac (ludio jndulgere poterit suo. Beneficium hincaliud
quoque emanat, nam columnae, aut teretes cippi Imperato-
rum inscripti nomina , quos infigere haud possumus 5 tum ba-
ses, quibus, quod ab omni parte loquantur, debetur ambitus,
in intercolumniis aptillime statuuntur. Caeterum Etrusca pri-
mo locavi marmora, exinde Graeca :inter Romana priusvo-
tiva comparent*, subsequuntur Imperatoria , postea magistra-
tus, honoresque alios memorantia , militaria , ad speclaculo-
rum notitiam pertinentia, artibus & omciis praedita , fune-
bria
 
Annotationen