Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
vj P \AE F A T I 0
ritatem horum monurnentorum quaestiones omnes in poste-
rum hoc in loco ipsis oculis diremptum iri. Reponebatur,
quani plura ex vulgatis, recenter etiam, &ab illustribus vi-
ris, a quibus inspecta non sunt nondum haberi sincere excu-
sa, sed erratis scatere non paucis. Addi item poterat, quam
plurima ex iis nonduni in lucem venisse, quae cum edere o-
porteat, a caeteris seiungi haud decere. Inter monumenta
numquam emissa fere omnia computes velim maioris in hoc
Museo pretii anaglypha : ex anaglyphis autem non minus
quam e scriptis lapidibus , antiquam eruditionem hauriri,
his initiati sacris haud ignorant.
Monere non praetermittam , repraesentanda solummodo,
non etiam enucleanda , & illustranda in hac editione mo-
numenta me suscepisse. De quibusdam tantum peeuliari a-
liqua ex causa verba faciam . Qui magnam inscriptionum
phalangern afTerens , commentario insuper augeret iingulas,
ut aliqui expectant , & cupiunt , exitum vix inveniret.
De usu, & praestantia inscriptionum agere meditabar olim:
quantam in hunc finem ux»p congesserim , vix habeatur mi-
hi fides , si dixero . Ex rudi , indigestaquc mole si potiora
aliquando excerpere aggrediar, in titulos praesertim inqui-
ram ab hoc volumine exhibitos. Graecas epigraphes cum
adduco , earumdem exemplum minusculis literis repetitum
adiungere soleo , quem morem Seldenus in Arundelianis ,
& Falconerius in ,A thleticis praeivere : ea diligentia ad ea-
rum re&am intelligentiam nihil utilius autumo . Latinae
subsequuntur versiones , quas ut plurimum de novo ador-
nare satius visum est . Adnotationes adduntur breviloquen-
tes interdum , ut de leclionis , atque interpretationis flde ,
ac ratione constet. De anaglyphis, sigillatisque marmoribus
idoneum heic non erat, explicationes ingredi. Tam diver-
se procedunt, quae verbis loquuntur inonumenta, & quae
sculpturis tantum , figurisque , ut nequeant utraque com-
mixtim pertraclari, minusque apte postlmus eodem tempo-
re, eodemque in opere de utrisque rem habere. Diutistime
est ac meditor de figuratis Antiquorum operibus fuse disse-
rere : nihil quidem ad genuinae antiquitatis amatores bene-
ficio perutili demerendos, magis hodie expetendum, rnulti
sunt qui opinentur,ac necessarium magis.Hoc si umquam,
ut
 
Annotationen