Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Magalotti, Lorenzo; Musschenbroek, Petrus van; Accademia del Cimento [Editor]; Trattner, Johann Thomas von [Oth.]
Tentamina Experimentorum Naturalium Captorum In Academia Del Cimento: Sub Auspiciis ... Et Ab Ejus Academiae Secretario Conscriptorum ([Pars 1]) — Viennæ, Pragæ, Tergesti: Typis Et Sumtibus Joannis Thomæ Trattner, Cæs. Regiæ Majest. Aulæ Typogr. Et Bibliop., 1756 [VD18 90785991]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.49676#0029
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ORATIO. IX
eruditione & inventis inclytos imitaturi viros, pericula
quoque nonnulla tentarunt in corporibus , siepe rudisii-
me inslituta, obscure vel male, nec fideliter descripta „
praecipua omittendo, alia intorquendo, ut quamlibet assium-
tam hypothesin, vel praejudicium quondam conceptum
roborarent. Horum labore summopere commaculata fuit
erroneis observationibus Scientia, plurimumque detrimenti
cepit.
Esl sio pe perquam difficile ejusmodi errores detegere,
& verum a falso secernere, aliquando tamen errores peri-
tum non diu latent.
Quamobrem qui Physicam slabilem & inconcussiam con-
dere in animum induxit, atque aliquod Themailluslrandum
suseepit, ut exconfuso Chaos, & sibi invicem oppositiscon-
trariilque observatis verum eligat, tenetur haud aliter, ac
si primus Scientiam inslauraret, omnia ab aliis deseripta de-
ntio explorare, nisi autorum candor in propatulo sit. Qui
hoc neglexerit, & tantum ex plurimis rerum Physicarum
seriptoribus oblervationes & tentamina collegerit, cento-
nem compilat innumeris inquinatum nugis; anilibus fabu-
lis, turpibusque commentis refertum, quibus superslruHa
doftrina non potesl non asque vana & vitiosissima evadere.
Ejusmodi scientiam condiderunt, qui sele Ecledicospro-
fessi sunt, qui colligendis aliorum laboribus occupatissimi,
nihil ipsi explorarunt, sed omnia vera & falsa inter se im-
prudenter miscuerunt; atque aliorum autoritatibus innixi,
Scientiam a veritate, & a vera Philolbphia alienissimam con-
diderunt: Atro hos olftn Carbone Verulanius notandos
censuit, cum Philosophiam Ecledlicam, Scientias manci-
pationem, ex confidentia atque propria socordia , tum
ex inertia ingenii natam pronuneiabat: imo sidus illud Ley-
densis Lycei clarum Volderus^ quondam hanc methodum,
ut pessimam, ex Philolbphia multis gravissimisque aliis ar-
gumentis proscripsit: Quamobrem non in Magnorum Vi-
rorum seriptis autoritates vel allegationes ullas observamus:
Quodcunque memoratur facium in corpore periculum, id
(B) ipsi
 
Annotationen