Homerus ; Didymus <Caecus> ; Mai, Angelo [Editor]
Iliadis fragmenta antiquissima cum picturis — Mediolani, 1819 [Cicognara, 1101]

Page: II
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/mai1819/0016
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
π PROOEMII PARS PRIOR

inter incolumes antiquitatis reliquias, complura huiusmodi servarentur, quae simula-
crorum, vasorum, numismatum, sigillorum, aliorumque priscorum operum apothecae
passim adhuc ostentant (i), Sed enim excipiendis poematum homericomm figuris nul-
lus fuit locus vel tabula aptior quam ipsius carminis paginae, quae cum rei veritatem
de proximo pictorem docebant, tum ipsae vicissim splendorem ac pretium ab arte
non minimum contrahebant , idoneae scilicet picturae luminibus ad poeseos magni-
loquentiam adiunctis. Neque profecto dubitandum est, quin in tanto codicum home-
ricorum numero ac luxu complures eiusmodi fuerint, qui haec artis blandimenta
iactaverint. An quum nobilissimae in Asia Graeciaque urbes Homerum publice apud
se scribi adservarique iuberent, quum tot reges ac doctissimi Caesares poemata haec
in pretiosissimis membranis haberent, quas auro et gemmis collucere volebant; an,
inquam, credimus sororem poeseos picturam non saepe in his codicibus fuisse ver-
satam? Nunc tamen post tot doctorum labomm naufragium, quod quidem ad pictas
manu vetere membranas adtinet, Homero felicior erat propter vaticanas icones Virgilius,
donec Iliadis codex (a) pari genere picturarum decorus in ambrosianis denique pluteis
detectus est. Atque ego his tanta dignitate picturis cum antiquis Iliadis reliquiis sen-
tiebam equidem perinsignem ornatum et commoditatem poetae maximo accedere, si
aere scilicet picturae caelarentur et carmina fideliter ederentur. Interim tamen de
crisi quoque deque veterum eruditorum ad Horaeri carmina commentationibus vesti-
gandum mihi in Ambrosiana bibliotheca decreveram. Sed enim in Iliade, praesertim
post editum venetorum scholiorum volumen, pleraque iamdiu praeoccupata videbam;
ltaque in Odyssea consistendum mihi statui, cuius egregias et plerumque incogmtas
graecorum grammaticorum interpretationes ambrosianis aliquot exemplaribus commen-

datas esse compereram. Haec quum ita se haberent, curas in Homerum meas ad
banc potissimum summam referri volui pictorum Iliadis fragmentorum et veterum ad

(i) Consulantur ex. gr. Gorius Mus. florent. tom. II.
class. 2. nec non Symb. florent. tom. vln. p. 55; Fabret-
tus Tab. iliac; Bellorius Admir. urb. Rotnae tab. 2 ; Mont-
fauconius Antiq. expl. Suppl. tom. iv. p. 82. sqq. Winckel-
inannus Monum. ined. tom. I. passim; Museum capitol. tom.
iv. tab. 17: quibus addenda sunt tot iliaca monumenta quae
in nummis atque in hetruscis, ut vnlgo appellantur, vasis
supersunt, nec non quae apud innumeros omnigenae antiqui-
tatis scriptores occurrunt. Et quidem a nobis in libri nostri
fronte argumenta aliquot ad utrumque Homeri poema
6pectatitia ex antiquis operibus expressa sunt.

I. Gaput Homeri, e protome musei capitolini.

II. Caput Achillis, e vetere statna. Vide Scolture del pa-
lazzo della Villa Borghesi tom. L n.° 9. dclla stanza 1*

III. Thetis Achilli arma ferens, e vase vaticano apud
Vmckelraannum tom. I. tab. i3i.

IV. Hectorei cadaveris redemptio, ex anaglyptico opere
musei capitolini tom. iv. tab. 4.

V. Hector quadrigam agens, e numismate maximi moduli
M. Aurelii Coramodi in regio museo nummario mediola-
nensi.

VI. Tabula iliaca vetus apnd Fabrettiim.

VII. Achillis victoria de heroe anonymo , e vase apud
MHlingenium Peintures antiques et inedites tab. 49.

VIII. Caput Vlyssis , e vetere statua. Vide delle antiche
statue nelV Aatisala della Ubreria di S. Marco toin. I.
tab. 32.

IX. Vlysses sub ariete ex antro Polyphemi evadens, e
romano raonumento apud Winckelmannum Monum. incd.
tom. I. tab. 155.

X. Vlysses cuni Tiresia apud inferos colloquens, ex ana-
glyptico opere in regio jnuseo parisiaco apud Piranesium
tom. II. tab. 64.

XI. Vlysses redux ad lares a cane domestico agnitus, ex
denario gentis Mamdiae : quem typum Harduinus ( ad Plin.
xxxv. sect. 36. not. 171 ) nequicquam aliter intellexit, nti
po6t Patinum satis docet Eckhelius Doctr. num. tom. V.
p. 242.

XII. Imago codicis picti homerici in ambrosjana biblio-
theca servati et nunc primum editi.

XIII. Apotheosis Horaeri, ex anaglyptico opere in museo
Pio Clementino tom. I. tab. B. Hanc postremam iconein
5ub initio huius prooemii posuimus.

Hos aiitem plerosque ornatus suppeditavit nobis huma-
nitas et doctrina v. c. Caietani Cattanei qui nummario
Mediolanensium musaeo pro dignitate ct meritis praesidet.

(2) B. 88. part. eup.
loading ...